Latin
90
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 90-2
Unproofread scanNot analysed yet
sicut profectò &nunc in iocinore, cuius maxima portio in omni animantium genere dextram sedem occupat: quanquam &sinistram, sed non aequè in omnibus, comprehendit, uerùm, ut Herophilus scripsit, in lepore plurimum. Ego uerò &cun ctis reptilibus, &quibus id est maximum (ut timidis &gulosis) assero. Iam uerò intestinorum natura, quatenus intestina sunt, omnium eadem habetur: magnitudi ne autem, &numero orbium seu amfractuum euariat, ut omnibus iam constare arbitror. Elephanto siquidem intestinum est latissimum, equo similimum: Sui, in multos conuolutum orbes, &longissimum: quod etiam haud mediocres in particulis differentias sortitur: easdem in homine &simia obtinet. Primùm itaque totus exortus, quem ex pyloro intestinum excipit, talibus admodum est angustus. Ab hoc quod à duodecim digitorum longitudine δωδκαδάκτυλον appellant, ut Herophilus uerè prodi dit, multifariam conuoluitur in orbes, uasorum complurium serie contextos, quod ieiunum nominant, quia semper inane est. Inde tenuius intestinum est, substantia huic simile. differt autem, quòd neque uacuum reperiatur, neque tot uasis scateat: deinde caecum appellatum: postea colon: ab hoc in extremo rectum intestinum ad sedem usque porrectum est. Sic &lien in sinistra parte consistit, concauo ipsius in dextram conuerso. Atque uena quaedam ex iecinore ad ipsum pertinet, cuius processus in uentriculum deriuat. Postquam ergo omnibus lienis partibus propagines sunt transmissae, quaedam pars huius uenae ad gibbum uentriculi emergit, quaedam in sinistram omenti regionem diuaricatur. Etenim &haec in omnibus sanguineis animantibus communia sunt: non tamen lienis magnitudo, neque color idem omnibus inest. Quippe leo, ca nis, omniaque fortia &calida animalia nigrum affatim obtinent. Sus autem, humidioraque &frigidiora albicantem magis. Omnes igitur eiusmodi animantium differentias pro ximo commentario explicare conabor, quò absolutam naturę operum peritiam conqui rat quicumque in hanc rem incumbit. Nunc, ut initio institui, digrediar ad id quod ex cibi instrumentorum consectione restat. Vbi enim peritonaeum, ut dictum est, detraxeris, &quod hoc cum omnibus supra septum instrumentis, &illa inuicem consortium habeant, C inspexeris euidenter, singula incidito, inijciens laminam aeream, aut ferream, aut argenteam, aut ligneam.