# De anatomicis administrationibus libri novem 91.5-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 91.5 to 91.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/91.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/91.5

Hanc igitur substantiam, siue carnem mauis appellare, siue parenchyma, stipationis modo omnibus inter uasa scissa regionibus expositam, tuismet digitis poteris eximere, ut uasa unam illam fibram, cui prius instrumentum praeparatum indideris, amplexa, nuda relinquantur. Quod enim in una tibi fibra conspectum fuerit, id in omnibus comperies. Itaque si animal amplae magnitudinis extiterit, unà cum uenis, & meatus qui bilem recipiunt, & arterias ipsius, dum in iecore, sicut ostensum est, detegis, conseruare erit integrum. Sin autem paruum fuerit, non adeò ad fibrae cuiusque extremum tria uasorum genera poteris salua relinquere. Praestat igitur in alijs animantibus eiusmodi consectiones administrare, in quibus & si iecur toto corpore sit exemptum, manifestò propter portas & arteria, & uas biliosum conspicitur, ut etiam ante quàm sit exemptum, uenae porrecta. At in minutis animalibus illo exempto, nihil omnino apparet. Nondum exempto, primam in ipsum arteriae productionem palàm est intueri. Etenim arteriae uas magis quàm uena candicat. uerùm sequi ipsam in ramos abolitam adusque extremum, non amplius poteris, sed mox portarum regionem spectabis, secutus etiam meatum ex bilis uesica ad intestinorum productionis initium peruenientem, non multò inferius, quàm pylorus habetur. Talem uerò pylorum in nonnullis ani mantibus conspicies, quae crassam propria circumscriptione uentris substantiam obtineat, ubi tenue intestinum ex ipsa primo oritur. Quidam non prius id uocare intestinum dignantur, quàm in orbes anfractusque conuoluatur. Atque ideo alij simpliciter productiorem, alij cum appendice duodenum digitorum, Graeci ἔκφυσιν δωδεκαδάκτυλον appellant. Interim meatus biliosus quà huic inseritur, exiguum de se ramum supra pylorum emittit. Quin & particulam admodum paruam simul cum uena quae ad uiscus portendit, in membranam extrinsecus ambientem deferri spectabis, A praeterquam quòd profundius cum ea diuaricetur. Omnia itaque haec accuratè intuitus, deinde quà iecur maximè gibbum est accedes, illam ipsius fibram incidens, cuius concaua in parte uenas detexeris. quippe uenas similiter in gibba sine arterijs propagari cernes. At multò minus fellis meatus in hac parte uisceris habentur: quos non ita solùm uocant, sed etiam Graecè χοληδόχους, uel per o literam, uel per n secundam syllabam proferentes, sicut & ipsam in maiore iecoris fibra uesicam nominant.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
