# De anatomicis administrationibus libri novem 92.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 92.1 to 92.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/92.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/92.1

Venas autem contueberis hîc quoque tenues simul & nudas quolibet indumento membraneo, quale mesenterij uniuersis inest: quas etiam huius gratia nonnulli duas habere tunicas arbitrantur. Itaque uenam omnem, fibras ua riè ipsam intertexentes, tunicam uerò unam habere nouimus, atque eam peculiarem semper, nisi sicubi sublimis, & non affixa procurrat, membranas quasdam uice tegumentorum simul & firmamentorum desiderans. De arteriarum uerò tunicis, in cordis dissectione, libro sequenti persequar. Nunc autem ad renes ire tempestiuum est: quorum dexter in omnibus animantibus eminet elatior, nonnunquam gran dem iecoris fibram attingens. Porrò à spinae uasis, arteria nempe & uena, inseruntur in eos haud exiguae magnitudinis uasa: simijs quidem singula utrinque, alijs au tem quibusdam animantibus, ut rursus dicetur, bina. Insuper concaua in sese con uersa obtinent, gibba uerò ad animantis latera auersa. At in animalibus non magnis laminam demittere usque ad concauam maximè utriusque partem poteris, haud tamen in eundem ipsorum uentriculum immittere. In maximis uero, si post mortem statim indideris, manifestò in renes sinum permeantem conspicies. item quà utrunque uas inseritur, in plures palàm ramos diffundi. Euidenter tamen renis sinum cernes, & si animal grande non fuerit, corpore quodam membraneo circundatum. aliqua uerò ipsius parte non procul à uasorum insertione alterum quoddam corpus obtinet, concauum & oblongum: quod nonnulli iuxta communem omnium concauorum corporum appellationem, uas nominant, quidam meatum, alij arteriam: sunt qui uenam nuncupent. tu autem, si mihi & Platoni auscultas, nominibus semper neglectis, ad rerum scientiam primùm & praecipuè incumbes: deinde quum alterum quendam doces, perspicuitati studebis, cuius & Platonem, & nos pro ui rili curam habere uides. Caeterùm os huius meatus sensui expositum est, licet animans non adeò grande fuerit. Ac duplici uia ipsi poteris immittere aliquod ex pręparatis instrumentis tenue, siue amphimelon, siue spicillum libeat appellasse. sin autem tenuiori opus fuerit, etiam melotiden. Interim ex sinu renis, quum ipsum pa tefeceris, ceu ad meatum, rursus de meatu per os in renem demittis.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
