# De anatomicis administrationibus libri novem 92.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 92.5 to 92.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/92.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/92.5

Nominatur autem meatus iste Graecè ab urina οὑρητόρ, cui peculiaris tunica adest, similiter alijs omnibus, quaecunque peritonaeo suspensa sunt, obducta. Frustra autem de hoc meatu urinario contendunt quidam ex Anatomicis, melius ne sit ipsum arteriam appellare, an uenam. constat enim una tunica, quemadmodum uenae, non tamen ita gra cili sicut illę. Porrò si exteriore ipsa membrana ablata, libeat iuxta longitudinem dissecare ad uesicam usque, tum uesicae substantiae similis apparebit, exempto uidelicet & illius tegmine: tum meatus in ea naturam inspicies, qui obliquus simul ad ipsam pertinet, & huiusmodi internae ipsius regionis operculum sortitur, quale in peristerijs syphones appellati. Atqui hoc operculum non à uesicę substantia diuersum est, sed corporis ipsius una quaedam portio simul cum eius forma tam clarè concinnata, ut ab ijs solis adaperiatur, quae per meatum deferuntur. Mox autem deprehendes quum meatus urinarios peritonaeo nudaueris, & arterias, & uenas similiter suspensas ad peritonaei foramina obliquas deduci. Incipiunt itaque ab ima regione, ubi peritonaeum magnis uasis obtenditur. Porrò quae ad testes feruntur, ab exortu, sede lumborum relicta, ad inguinum principia elatius procedentia, peritonaeum ipsis porrectum in orbem comprehendit, transmittens eadem adusque sublimes sui partes, ubi utrinque foramine peruium est. etenim quae cum uasis ipsius procedit, longa propagatio est.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
