# De anatomicis administrationibus libri novem 94-2

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, LIBRI SEXTI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/94-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/94-2

LIBRI SEXTI FINIS. CLAVDII GALENI PERGAMENI DE ANATOMICIS ADMINISTRATIO NIBVS LIBER SEPTIMVS. Ioan. Guinterio Andernaco interprete. OCVOLVMINE, quomodo spiritalium instrumentorum con sectionem administres, explicare proposui. Quum uerò commu nis illius quoque sermo existat, quem superioris libri initio de ali menti uasis prosecutus sum, non conuenit mihi ipsum repetere: singulis autem qui haec legunt, commeminisse est necessarium. Pulmo igitur, cor, & thorax principaligra spiritus instrumenta sunt: mox arteriarum genus duplex: unum a sinistro cordis uentriculo propagatum: quae omnes tum sibi inuicem, tum cordi, pulsandi modo respondent. Porrò omnium ipsarum unus communis ueluti caudex aliquis existit arteria maxima, quam nonnulli hoc ipso nomine uocant maximam, alij simpliciter magnam, alij crassam, aliqui rectam. Alterum genus arteriarum est quas nominant asperas. In ceruice quidem una maxima, quae frequenti ramorum serie pulmones adit: superiori dictae in collo grandis arteriae extremo ueluti caput quoddam incumbit particula larynx appellata. dicitur autem haec etiam à recentioribus Anatomicis bron chi caput, cò quòd & ipsam totam asperam arteriam non ita solùm, sed bronchum quoque nuncupant. Haec itaque uniuersa ratione primaria natura condidit, quaedam necessarij ad uitam ipsam usus gratia, quaedam utilia, non tamen animantibus necessaria. Verùm de his in opere de particularum usu libro sexto & septimo definitum est. Iam uerò aliam quandam construxit particulam, quae & substantiae peritonaeo similis compos est, & eundem usum omnibus animae instrumentis, ueluti illud ci bi exhibet. Praeterea ut peritonaeum illud à graeca uerbi etymologia dicitur, quòd alimenti uasis praetendatur, ita haec succingens, quia costas totas intrinsecus succin gat. Ad haec similiter illi alias quoque duas sortitur appellationes, ab his membrana, ab illis tunica nominata. membrana quidem ab essentia, tunica uerò ab usu; quippe araneae modo praetenuis, ac ex toto sibi similis costas succingit: indumentum uerò est ceu tunica quaedam omnium spirationis instrumentorum. Itaque & peri tonaeo exactè membrana est, quemadmodum praecedenti libro expositum est. Item haec succingens nomine, exactam membranae naturam obtinet, necnon tenuis ce rebri membrana graecè menix dicitur: ad haec quae ossa ambiunt, & musculorum ipsorum peculiares: postremo cordis inuolucrum. Atqui corpora membranosa plerisque in locis citra haec consistunt: quaedam ex ossibus ligamentorum substantiae instar procedentia, quaedam ex neruosa musculorum exilitate tendinum modo generantur. Verùm succingens hęc membrana omnibus intra thoracem instrumen tis obducitur, quemadmodum peritonaeo uasis quae infra septum habentur, obtendi dictum est, ostensumque. Ex ipsa autem membranae thoracem intercipientes nascuntur: atque hac sola re structura ipsius à peritonaeo euariat, quòd uidelicet duplex omnino sit, non una, quemadmodum illud. Porrò naturam ipsius accuratè perdisces, si antenus thoracis os, quod Anatomici pectus appellant, medium dissecueris.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
