# De anatomicis administrationibus libri novem 94

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/94

Nunc autem quum uesicae termini musculum, ubi primùm cer uix ipsius dicta oritur, detexeris, manifestò iam similem esse orbiculari sedis, tum functione, tum usu, cernes. Quippe & hic, sicut ille, orificium cui est prępositus, constringit: unde etiam appellant uti illum, sic hunc nonnulli σφκγκτῆρα, quasi dicas strictorem. Restant autem octo musculi, totam inferiorem septi regionem tenentes, qui cibi potius quàm spiritus instrumentis à natura conditi sunt, de quibus nihil praeterea dicere opus est, ut quos prius in externarum partium consectione libro superiore retulerimus.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
