Latin
96.5 to 96.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 96.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
at prius quàm motus ipsarum euidenter tibi innotescat, non necesse est uel quod ex sinistro cordis uentriculo oritur, uel quod ex dextro, sic pronunciare, quemadmodum nonnulli Anatomicorum factitarunt: qui etiam in hisce appellationibus inter se discreparunt: attamen quidam ipsorum quod ex sinistro sinu uas procedit, arteriam aut uenam asserunt, nonnulli quod ex dextro. Rectius autem ij qui neutrum ipsorum absolutè nominarunt, arteriam, aut uenam, sed appendice quadam pronunciati praecipitantiam correxerunt, uel arteriosam uenam dicentes, uel arteriam uenosam: quatuor siquidem nomina duobus uasis Anatomici indiderunt. Nos autem, ceu rectius sentientes, secuti sumus eos qui uas ex sinistro cordis uentriculo procedens, arteriam uenosam appellarunt: quod ex dextro, uenam arteriosam: melius esse rati, ut quoniam ipsa pulsu parum euidenter cognoscimus, uas spiritale uocemus arteriam: sed quia uenae tu nica uestitur, uenosam adijciamus. Rursus uenam altero nomine ab usu nuncupe mus: quoniam uerò &hoc arteriae corpus est, arteriosam addamus. nam optimum (ut dixi) fuerit, pulsu &eius defectu ea discerni. uerùm quum hoc sensibus non adeò clarè queat distingui, à communione quam cum utroque cordis uentriculo habent, indi nomen debet, appendix uerò à corporea substantia fieri. Porrò ex ijs qui citra appendicem ipsam nominarunt, quidam certè soli corporis substantiae, quidam uerò usui attenderunt. Itaque iuxta corpoream substantiam arteria uas est quod ex dextro cordis sinu oritur: uena autem, quod ex sinistro contrà usus ratione: quod ex sinistro prodit arteria est: quod ex dextro, uena. Caeterùm quę corporea uasorum substantia C existat, opportunum iam est dicere: hinc sermonis sumpto exordio.