Latin
97.6 to 97.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 97.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cartilaginis mu cronatae extremum uel tuis ipsius digitis, uel hamulo uehementer attollens, refle ctensque, omnia in orbem circundata, per quae uicinis particulis continetur, incides. Quum autem in eum modum pectoris extremum incideris, etiam in hoc similiter administrationem obibis, utriusque ipsius lateris partem ampliter praecidens, membranam uerò cor inuoluentem leuiter à subiectis deradens: atque sic agens altius, donec inferiori glandij, quod θυμὸν appellant, extremo occurras: hoc superius pergens, in uasa incides. Quare animali multò iam antea mortuo, si aliquod huius partis uas dissecueris, haud magnum sanguinis profluuium excitabis: multò minus si nec aliter quàm iugulatum interierit. sin autem uel recens, uel multi sanguinis compos fuerit, nonnihil etiam sanguinis ad cordis panniculi radicem ex uasis conuulneratis defluet. Quamobrem ipso etiam spongia deterso, rem propositam poteris inspicere. At citra sanguinem munus obire satius est. quip pe tum alia manifestius licet contueri, tum cordis inuolucri radicem, non ex ipso cordis corpore ortam, sed ex uasis inde procedentibus: quorum alterum est maxima arteriarum, finistra uidelicet parte sita: alterum, uena à iocinore sursum uersus tendens, dextram regionem sortitur. Alia uerò duo de quibus nuper dixi, nudabis. horum alterum arteriam uenosam, alterum uenam arteriosam appello. Iam haec clarè etiam prius spectabis, quàm cor tunica detexeris: clarius autem adhuc ubi detexeris. Hac enim ratione &ossium dictorum naturam speculabere, quae euidenter quidem corde animali exem pto in conspectum prodit, quanquam &insito adhuc ipso palàm cernatur. Praeterea in tali administratione pręter iam com A memoratum hoc conspicies, nempe cor inter utraque thoracis spatia medium consi stere, ut motus ipsius indicat. Quòd in partem sinistram potius uergit, id duplici de causa est.