# De anatomicis administrationibus libri novem 99.5-6

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 99.5 to 99.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/99.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/99.5

Omnes autem neruos utranque habere facultatem ratio est: uerùm molles ad sensum aptiores, duri ad motum existunt. Nam ab ipsa radice pluries discissa, apparent quidem nerui in musculos, alij in alias particulas inseri, quemadmodum & in tertia ipsorum coniugatione & sexta nihilominus habere nouimus, à qua cor exilem quendam neruum accipit, unde non modò cor, pulmo, iecur, uen triculus, & mesenterium insuper totum unà cum intestinis, sed etiam uniuersi laryngis musculi, ac alij quidam propagines recipiunt: sed nihil intelligunt qui cor musculum esse dicunt: neque quoniam neruis, ut ipsi autumant, motorijs caret, ideo quidem motu uoluntario destitutum est, pulsatilem tamen acquisiuit. Opor tet enim aliquam & huius functionis esse causam: uel ex neruorum substantia ipsam suppeditari dicent necessariò, uel natiuam uisceri existere. atqui ex neruorum essentia non est. omnia nanque eius participarent, quibus & nerui communiA cantur, ac praecisis ipsis, cordis pulsus cessaret: sed neutrum fieri conspicimus: quare superest uelut pulsatilem ex ipsius cordis corpore oriri. Non autem oriretur, si uiscus eandem cum totius corporis musculis naturam obtineret. At quòd cor tho race exemptum diu moueri uidetur, haud mediocre argumentum est, ipsum nihil neruis ad suam functionem obeundam indigere.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
