Latin
1004.1 to 1004.5
Galenus, Epitome Galeni operum 1004.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Humores quado vacuandi. Erises quand iccidant. Naturam adiu nandam esse medicamentis GAL. QVOS PVRG. Porrò in ascite, medicamentum aliquod aquae cien dae idoneum, exlubebimus: sicut etiam in arquatis, quod bilem eliciat. Nam &in his etiam bilem multifariam supra &infra, per urinas, palatum, &nares, purgare conuenit. Morbi itaque disposi tio &uacuandum humorem indicat, &locum per quem debet uacuari. Verbi gratia, ijs qui in iecore habent inflammationem, ubi tumor concoctus fuerit, eius expurgationem molimur, per inferio rem sanè uentrem, ubi cauas ipsius partes affectus 1 occupat: per urinas autem, quum gibbas. Accedit his omnibus tempus &occasio. Per initia nanque serosos tenuesque humores uacuabis: in crassis autem &uiscidis, expectabis coctionem. Ad haec, in accessionibus quidem, per superiora uacuabis: in remissionibus autem, per inferiora. Atque haec sanè, si spontè accidant, iuuant: in accessionibus quidem, dum multi &uomunt, &per na res sanguinem fundunt: in remissionibus autem dum urinae deiectionesque excernuntur. At tempus dierum accessoriorum &decretoriorum, quum infrà copiosè purgare aggrederis, cauere oportet. Vbi enim humorum impetus sursum uergit, medicamenti purgantis facultas impedietur. Por rò in morbis diuturnis, semper eorum maturatio expectanda est: in acutis autem, quum turgent, ac pruriunt, uel per initia uti medicamentis licet. Verum quum omnia purgantia medicamenta fi cultate calidita existant: febris autem sui ratione numectantia &refrigerantia postulet: certè non 3 ipsius caloris gratia purgatio à nobis administratur, sed humorum causa, qui nimirum illum accendunt. Igitur ut ij euacuentur, primùm sanè dispiciendum uenit, num aeger sit ad eiusmodi purgationem idoneus. Nam qui ex cruditatibus multis, aut uiscosis crassisue cibis laborant, item quibus praecordia intenta sunt inflataque, aut supra modum calida &ignea, aut aliqua inflammatione laborent, omnes hi ad purgationes inepti sunt. roinde haec abesse, &humores quammaxi-40 mè licet fluidos facere oportet, hoc est, tenues, &nullius lentoris participes, meatusque per quos purgatio futura est, adapertos. In acutis autem morbis rarò per initia purgantibus medicamentis egebimus, eò quòd nec frequenter noxij humores per initia turgeant, pruriantue: nec, si hoc detur, aeger sit ad purgationem idoneus, ac ne tempus quidem nobis praebeat praeparandi idoneum.