Latin
PERGAMENI, QVOS
Galenus, Epitome Galeni operum 1004.11
Unproofread scanNot analysed yet
At purgantia quae miscentur, sibi inuicem congenera esse, &nulla ex parte dissidere oportet. Dissident autem, non quum aliud bilem, aliud pituitam euacuat (ambe enim eodem modo uacuari possunt) uerùm ubi hoc statim, illud multò pòst quàm assumptum est, purgationem mouere solet. Ita enim inaequalis fit euacuatio ex illis simul assumptis. Dico inaequalem, quum una cessante, altera uacuatio incipit.