Latin
SECTIONIS TERTIAE FINIS
Galenus, Epitome Galeni operum 1009-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIONIS TERTIAE FINIS. EPITOMES OMNIVM GALENI OPERVM SECTIO QVARTA. ILLVSSRISSIMO ET REVERENDISSSIMO D. D. PETRO PACHECO, GIENENSI EPISCOPO, ATQVE S. R. ECCLE SIAE SENATORI VIGILANTISSIMO, ANDREAS LAcuna, Secobiensis, Doctor Medicus, Miles Sancti Petri, S. P. D. I vt corpus erectum sortitur homo, sic animum ad sublimia erigeret, neutiquam caducarum (vt solet) rerum teneretur admiratione, Pater obseruandiß. sed perpetuò &diuina suspiceret, &aßiduè in eorum exerceretur meditatione. Caeterum quum ita sit natuAra comparatum mortalibus, vt pars quidem victi, ac veluti captiui ducti à suis cupiditatibus, illis tantùm inseruiant: pars autem adeò ignaui stupidique sint, vt animam habeant necne, ignorent penitus: contingit sanè, vt perpauci eorum sursum aspicere queant (lux enim lippos maximè offendit sed omnes ferè humi serpant, instar crocodilorum. Id quod certè est in causa, vt si quando videant canem transilientem per circulum, aut tripudiantem simiam, aut denique foedißimum Scytham supra funem sal tantem, vniuersi, sui ipsorum obliti, confertim ad id genus spectacula confluant, atque ea quidem admirentur stupefacti: negligant autem &aspernentur conditoris illius nostri opera: quae si, vt decet, expen derentur, omnium spectatorum animos in maximam admirationem sui, commendationemque conuerterent. Nam ut impraesentiarum praeteream ordinatis illas orbium coelestium lationes, constantißimos ortus syderum, vicißitudines temporum, animaliumque generationes &incrementa, quae captum huma num superant, de ijs autem disseram quae indies calcantur pedibus, quid obsecro admirabilius poßit vnquam contingere, quàm ex erucae, nasturtij, aut alio vix perceptibili semine, oriri herbam bicubitalem? ex nucleoque aliquo exiguo, nasci prodigiosae magnitudinis arborem? Etenim posteaquàm semen in ter ram, veluti in matrice quandam, coniectum est, attracti humoris copia intumescit, intumescensque rum pitur, ac duo de se emittit germina: vnum quidem, quo terrae adhaeret, ab eaque sibi alimentum sugit, quae est radix: alterum verò, quod solem versus, à quo viuificatur, erumpens, ab vno caudice in varios tan dem ramos diuaricatur. Atque hic sanè plantarum est ortus: quas quidem vniuersi Philosophi &Medici, animatas esse dixerunt, neque id iniuria: quòd nimirum animantium ritu cionantur, crescant, viuant atque senio absumantur. Primò siquidem sunt molliusculae, ductilesque, et tractabiles, vt infantes. Dein processu temporis adolescunt, suisque articulis roborantur. Postea verò iam consistentes, vbi crescere destiterunt, &renituntur trahenti, &solida fructuum vbertate pinguescunt: donec tandem concedentes naturae, hominum instar senescunt, atque fatiscentes dehiscunt. Reperitur etiam, vt in animalium ge neribus, sic sexus vterque in stirpibus.