# Epitome Galeni operum 1026-3

Galenus, Epitome Galeni operum, CAPVT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1026-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1026-3

CAPVT XIX. Quae autem ex oleo fit frictio, prorsus aequalis existit: inaequalis uerò quae sicca. Cutim siquiden per siccam frictionem manus coadducunt, ac uelu ti duplant, uiolenterque ac praeter naturam complicant. Deinde ubi non amplius prior ueluti dupli catio labentes sequi manus potest, ipsa quidem recurrit, atque ad continuum reuellitur: manus au tem semel ac uno impetu in alteram cutis partem transeunt, inferiorem transgressae ipsius duplationis partem: ac proinde inaequalem, duram & 20 laboriosam talem frictionem sentimus. Quòd si laeuis lubricaque exactè sit cutis, nec duplicari faci lè poterit, nec inaequabiliter admittere ipsos ma nuum decursus. Quare externo aliquo medicamento indiget, quod rugas impleat, manibusque lubricitatem conciliet: quas ad res oleo nihil aptius inuenias CAPVT XX Cùm autem liceat in hominibus de ipso oleo periculum facere, nescio equidem quanam occi sione ducti complures ueteres, ad diuersa alia uertuntur, ut illius facultates explorent. CAPVT XXI. At recta experiundi ratio, in primis quidem ea est, quę in corporibus fit temperatis: dein ea quę in intemperatis: mox, ut saepenumero antea mo nuimus, quę in simplicissimis fit, hoc est, calidis, frigidis, humidis atque siccis affectibus: distinguentibus semper nobis id quod per se fit, ab eo quod ex accidenti. Curandum etiam est, ut oleum de quo experimentum sumitur, alienae qualitatis sit 40 expers: id quod est in omni medicamento obser uandum. Si igitur ita oleum adhibeas, manifestè comperies, refrigerare ne, an sit calfacere na tum. Atque haec quidem summa est rationis. At o pus ipsum quod perficitur, experientia commonstrat. Nam qui ardore tenentur, tantum ab est u à calore liberentur, ut etiam magis & aestuent, & processu temporis calidiores euadant. At algen tibus ex olei inunctione, perspicua nulla aut no xa, aut utilitas conspicietur. Ex quo liquet, calfa 5 cere quidem ipsum, non tamen admodum, nec euidenter, ut resina, pix, & bitumen, quae uideli cet sponte fluunt. Nam quę sicca sunt, ut eis inun gi non possumus, sic nec simplicia, nec sponte na ta medicamenta existunt. Caeterum in ardoribus si salis sit expers oleum, perfundaturque frigidum nonnullum sanè solatium adfert. In erysipelati autem, sicuti in omnibus quae à pura bile fiunt fluxionibus, quantumuis sit frigidum, uel maxi mè lędere est natum. Quae uerò ex sanguine fiunt 60 misto cum bile, eas fluxiones minus aliquantulo affligit: uideturque calorem parem eis quibus ap plicatur, accendere: quandoquidem modicè ca lida, calfacit mediocriter: immodicè autem illa quae magno ardore aestuant.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
