Latin
CAPVT XXII
Galenus, Epitome Galeni operum 1027
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXII Igitur medicamenta omnia quae facultate di cuntur calida, caloris sui à nobis accipientia principium, partim similiter nos recalfaciunt, partim ualentius. Atque ex ijs sanè quae nos aequaliter recalfaciunt, oleum esse mihi uidetur: ac proinde nec conuulsiones, nec tremores, nec sensum tum difficilem, tum deperditum magnopere aut iuuare, aut lędere potest, nisi ascititium sibi compararit calc rem: tunc siquidem plurimum proderit. Vnde meritò ueluti materia quaedam caeterorum medicaminum fuerit. Nam si frigida illi commisceas, frigidum efficietur quod mistum erit: sin calida, calidum. Quis pe quod ex media temperie est, utrisque summi inseruit. Porrò non calfacere oleum hac ratione quis dixerit, quòd caliditatem quam reperit, non augere, sed conseruare uideatur CAPVT XXIII. Calfacere itaque nos dicuntur, &quae energia, siue actu, sunt calida, ut ignis: &etiam quae potestate. Haec tamen partim alimenta sunt, partim medicamenta, partim tegumenta. Sed &calidum acti est, quod simpliciter calidum est, ut ignis: &quoc per exuperantiam, ut animal: &quod ad sui ge neris symmetrum comparatur, &quod ad quidui obuium. At quod potestate dicitur, primò quidem distinguit ab eo, quod ex accidenti est. Deinde totidem habet significationum differentias, quor actu calidum. Etenim cùm sit ueluti quędam apta materia ei quod est actu calidum, partim ad ea quae absolutè calida nuncupantur, partim ad ea quae per excellentiam quandam, tum ad quiddam sui generis, aut speciei denique, &ad obuium quod uis collatum, propria fuerit materia. Quocirca cùm ea calida quae ad hominem referunt expendi mus, ut alia omnino omittantur, aequum existima mus CAPVT XXIIII. Accidit autem fortassis oleo, ut tanquam alimenti nos excalfaciat, ubi intrò in corpus assumitur: cùm probatis medicis quibusdam uideatur, sicut ex cibis, ita ex oleo fieri corpori appositionem. Accidit etiam illi, ut tanquam medicamen, sit medium inter nos calfacientia &refrigerantia tum ut ipsum nos ueluti tegumentum excalfaciat Nam quemadmodum uestimenta à nobis excalfcta, nos excalfacere consueuerunt, ita &oleum Et quemadmodum illa excalfaciente corpore cal diora minimè euadunt, ita quoque neque oleum. Mediae siquidem aëris nos ambientis temperatura similis est tum qui à uestimentis, tum qui ab ole proficiscitur calor. Quamobrem tum uestimenta ipsa, tum oleum, calfacere nos non propriè, sed per abusum dicuntur, quòd frigori obsistant Quemadmodum si duos aequè temperatos adc lescentes, qui contingantur mutuò, sese dixeri mus calfacere, tametsi haudquaquam excalfaciant, sed duntaxat arceant frigus ambientis. Quae enim similia undequaque corpora sunt, à se mutuò nullam mutationem accipiunt. Respondet itaque calidiori aëri pyrethrum, &piper: moderato autem, oleun &pinguitudo: actu tamen aëres sunt calidi, po tentia uerò, medicamenta. Siquidem à nobis ac cipentia excalfactionis principium, partim nos recalfacere sunt nata, partim plus, partim mi nus. Oleum igitur ex genere eorum, quae aeque recaldibzy C Medicamenta fa cultate calida quomodo nos calfaciant. Oleum est veluti materia reliquorum medica minum Medium temperie, vtrisque extre mis inseruit.