Latin
CAPVT XI
Galenus, Epitome Galeni operum 1032-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. Quocirca si aut refrigerantibus medicamentis, aut calfacientibus rosaceum indideris, sicuti nec magnopere obfueris, ita nec admodum profue ris. Nam caliditas tepida, nec est sufficiens quae refrigerata sunt laedere, nec eadem curare potens Siquidem quod curari debet, tanquam quod ab immoderatione ad symmetriam reducitur, non id quod probè temperatum sit postulat, uerùm id quod contrariam habet temperaturam, &aeque recedentem à media. Etenim si quod curari deside rat, multò frigidius sit, necessariò oportet quoc ipsum curabit, multò etiam calidius existat: sin 20 paulò frigidius, paulò etiam quod curabit calidius erit: ac de caeteris intemperaturis, pari iudicio. Porrò si exquisita utamur nominum appella tione, quod medium in singulis est, id eucratum siue temperatum dicemus: quod autem ab huius excedit: modo, si ad calidius quidem, tum plus, tum minus calidum: sin ad frigidius, plus minusque fri gidum: nec de alijs alia ratione. Quandoquidem igitur corpora humana, tum ijs quas ab ortu na cta sunt temperaturis, tum ijs quas ab aetate postea acquirunt, tum ijs quae ex uitae consuetudine adueniunt, plurimum inter se differunt, ab ijsdem ea medicamentis uariè alterentur necesse est CAPVT XII. Medium ergo horum mihi quempiam intelli gas, qui &natura sit temperatus, &moribus &consuetudine conuenienti, hanc ipsam eucrasiam tueatur. Deinde hos tres optimae temperatura scopos concipiens animo, secundum corpus illius, ueluti secundum regulam quandam, uires o–40 mnium medicamentorum explores. Quodque simi lem illius temperiei caliditatem accendit, tempe ratum uocetur, etiam si uel maximè excalfacere senem refrigeratum uideatur. Quod uerò calfacit aut refrigerat corpus eiusmodi, illud quidem calidum, hoc uerò uocetur frigidum. Esto autem ipsorum excessuum ordo, ad frigidum quidem, primus, cuius esse dicas rosaceum: secundus, cuius sit ipsa rosa: post hunc tertius &quartus, quoad sermone ad frigidissima pertigerimus, nempe cicutam, suc cum papaueris, mandragoram, hyoscyamum. Rursum ad calidum, anethum quidem &foenungraecum, prima: secunda uerò deinceps, tertiaque, &quarta, donec ad exurentia peruentum sit. Ad eun dem modum in medicamentis humectantibus &exiccantibus est ineundum iudicium