# Epitome Galeni operum 1033.6-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 1033.6 to 1033.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1033.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1033.6

At non ita res habet: cum uideamus aeris squamam malo cy donio astringentem minus, gustu tamen eo longe insuauiorem existere: quam gustus absurditatem proficisci à uehementia astrictionis, dicere id quidem non possumus. Si itaque ut astrictio, ita etiam astrin gens unum perpetuò esset, sanè unum quoque perenniter eius esset opus. Verùm cùm praeter astrictionem insuper alias qualitates, neque paucas, sortiatur, semper quidem omnibus illis agen sed euidentius aliàs per aliam, nempe uincentem: idque ut ad corporis cui admotum est affectionem. Astringens igitur hac ratione, non est bys Caseus sistit ventrem Serum aluum axat Brassicae bis terue elixae succum ventrem soluere, ipsam autem supprimere. Gallorum veterum ius ventrem subducit, caro autem cohibet. Aloe lota aut ni hil aut parum purgat. Astringens non esse contrarium purganti. Rosae partes qua ternae Succos alios acscere, aut computrescere: sola atem, oleum, mel & vinum, in lon gum tempus di rare.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
