Latin
CAPVT VI
Galenus, Epitome Galeni operum 1041
Unproofread scanNot analysed yet
Astringens omne exquisitè, esse frigidum Dulcium esse aullum frigidum Amara omnia calida Acerbum corpus exolui tripuciter. nuper enati, acerbi siccique sunt consistentia: progressu uerò temporis, humidiores redduntur, acquiruntque ad acerbitatem, aciditatem quandam: quam exuentes sensim, postea dum perficiuntur ac maturescunt, dulces euadunt. Sunt qui non in arboribus, sed posteaquam repositi aliquandiu fuerint, dulcedinem indipiscantur. Alij non interueniente aciditate, paulatim in dulcedinem transeunt. Omnes tamen coquuntur &maturescunt calido: quod qui dem duplex existit: alterum nempe &proprium, &cuique ingenitum: alterum externum, à sole uidelicet, sed naturae ipsorum conueniens &familiare.