Latin
CAPVT VII
Galenus, Epitome Galeni operum 1042-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII Austerus igitur sapor, exolutus acerbus est. Quum autem corpus acerbum, terreum sit atque frigidum, tripliciter necessariò exoluitur: nempe aut incale scens, aut humescens, aut utrunque simul perpetiens. Acerbitatis in Si ergo incalescat duntaxat, solidam dulcedinem alias qualitates contrahet, qualis castaneis inest. Sin tantùm humutatio mescat, si quidem ea crassarum sit partium, &aquea humiditas, austerum euadet: sin uerò aëria acescet. Si pariter humescat &calfiat, humiditate quidem aquea, in dulcedinem: aërea uerò transibit in pinguitudinem.