# Epitome Galeni operum 1043

Galenus, Epitome Galeni operum, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1043
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1043

Ac sanè secundum propo- Saporum diffesitarum qualitatum misturas, uarias fructus murentiae in varijs fructibus tationes sortiuntur. Caeterùm acerbus ad extremum perseuerat fructus ilicis, arbuti, fagi, & corni. Acerbus simul & dulcis, myrti fructus est, piri agre stis, & roboris. Austerus unà & dulcis palmarum fructus. Pinguis exactè, tum fructus, tum succus oleę. CAPVT VIII Fructuum qu Quicunque ergo fructus oleosi duntaxat sunt, enam sint resci, dendo ij sunt, & dulces. Quibus uerò alterascenti & qui minime. bus amaror aduenit, ij edi non possunt. Quippe Amara edi neamarum omne edi nequit: taleque efficitur à calo queunt. ris excessu. Verùm dulce omne calidum est, nec imDulcis saporu modicè calorem nostrum exuperat, sed inter limi natura tes se continet fundentis, laeuigantis, mollientis Quum autem quaedam sint quae una, quaedam quae duabus in sese qualitatibus & agunt & patiunt, quedam uerò etiam totis substantijs suis: in horum certè numero medicamenta non pauca ponuntur, Nutrimentorum sicuti & nutrimenta uniuersa: quorum duplex est genus. Siquidem quaedam sunt pinguia, ut ipsa pin duplex genus. guedo: quaedam dulcia, magis minusue, ut omnia illa quibus nutrimur. CAPVT IX. Est tamen & pingue ipsum, & quicquid nu- Nutrimentum trit, dulce. Nam quum nutritio euacuati repletio omne esse dulce. Nutritio quid. sit: quod euacuarum autem est, familiare & benignum esset: certè etiam id quod nutrit, familiare iucundum, & amicum sit est necesse: ac proinde cali Nutrimenta esse dum modicè, respectu illius quod nutritur. Sed in mediocriter calidae hoc non parua est maioris minorisque ratio: quan doquidem nec ad cibos accedimus exactè secun40 dum naturam affecti. Corpus siquidem eorum qui cibos apperunt, sit duntaxat inanitum oportet, si absoluti futuri sint familiaris ipsorum qualitatis cognitores. Nam si pręter id calidiores quàm conueniat, aut frigidiores euaserint, non solùm quae nutriant, uerum etiam quae refrigerent aut calfaciant, postulabunt. Quocirca cibi quoque illis aliàs alij iucundiores uidentur. Nam quum duplex sit Iucundum esse genere iucundum: alterum quod impleat id quod duplex genera uacuatum est, cuiusmodi est nutrimentum: alterum quod medeatur ei quod alterarum est, id quod medicamentum existit: euenit utique cibis, ubi non modò uacuatis exhibentur corporibus, sed etiam qualitate aliqua mutatis, ut duobus nominibus delectent, ut cibi scilicet, & ut medicamenta. Quanobrem nec eduliorum nec medicamentorum una est animantibus omnibus species: siquidem pro sua unaquęque familiari substantia simul & affectione, tum delectantur, tum iuuantur ab utrisque. Sed si hęc sic habent, id quod in cibis minus erit dulce, minus quoque erit calidum: quod dulcius, tantò nimirum erit calidius, quanto uidelicet dulcius: sin ad immodicum recidat calorem, nec eiusmodi dulce erit, sed iam apparebit amarum

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
