Latin
CAPVT XXIIII
Galenus, Epitome Galeni operum 1063-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIIII Dum autem ij qui Methodici nominantur, metasyncriticas quasdam materias &facultates appel lant, praeterquàm quòd obscura &falsa loquuntur, etiam suae ipsorum haeresi maximè repugnan tia astruunt. XXV CAPVT Ex operibus autem contrarias iudicare facultates oportet: dicentes quasdam esse facultates emplasticas, &his contrarias, tum extergentes, tum farctu liberantes: praeterea emollientes, induranGustus qualita tes, laxantes, &contendentes. Nam astringentes, tes quae sint. acres, amaras, acidas, atque dulces, non facultates medicamentorum, sed gustus esse qualitates mor strauimus. Quanquam &harum etiam tum actiones, tum temperaturae nobis ueniunt inuestigandae. Etenim astringens, terrestre &frigidum: aci- Saporum temp dum, subtile &frigidum: amarum, terrestre &sub raturae tile: quòd insignis qualitatis expers, frigidum simul &aqueum: acre, igneum: salsum, terrestre &cali dum, Dogle dum, nondum tamen igneum: similiter dulce, cal dum, sed nondum urens: quę denique oleosa sunt, om nia aquea sunt &aërea. Sequuta sanè sunt temperaturas eorum, &opera. Nam astringens, contrahere, constringere, densare, repellere, incrassare, om niaque refrigerare, exiccareque est natum: acidum ue rò, incidere, extenuare, farctu liberare, &purgare citra calfactionem, &cum aliquantula repercussione potest.