# Epitome Galeni operum 1063-2

Galenus, Epitome Galeni operum, CAPVT XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1063-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1063-2

CAPVT XXIIII Dum autem ij qui Methodici nominantur, metasyncriticas quasdam materias & facultates appel lant, praeterquàm quòd obscura & falsa loquuntur, etiam suae ipsorum haeresi maximè repugnan tia astruunt. XXV CAPVT Ex operibus autem contrarias iudicare facultates oportet: dicentes quasdam esse facultates emplasticas, & his contrarias, tum extergentes, tum farctu liberantes: praeterea emollientes, induranGustus qualita tes, laxantes, & contendentes. Nam astringentes, tes quae sint. acres, amaras, acidas, atque dulces, non facultates medicamentorum, sed gustus esse qualitates mor strauimus. Quanquam & harum etiam tum actiones, tum temperaturae nobis ueniunt inuestigandae. Etenim astringens, terrestre & frigidum: aci- Saporum temp dum, subtile & frigidum: amarum, terrestre & sub raturae tile: quòd insignis qualitatis expers, frigidum simul & aqueum: acre, igneum: salsum, terrestre & cali dum, Dogle dum, nondum tamen igneum: similiter dulce, cal dum, sed nondum urens: quę denique oleosa sunt, om nia aquea sunt & aërea. Sequuta sanè sunt temperaturas eorum, & opera. Nam astringens, contrahere, constringere, densare, repellere, incrassare, om niaque refrigerare, exiccareque est natum: acidum ue rò, incidere, extenuare, farctu liberare, & purgare citra calfactionem, & cum aliquantula repercussione potest.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
