# Epitome Galeni operum 1065.1-5

Galenus, Epitome Galeni operum, 1065.1 to 1065.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1065.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1065.1

Caeterùm quoniam medicamenta omnia, partim quidem sunt animalium partes, aut plantarum, aut fructuum, aut horum liquores, aut succi: partim autem ex metallis sumuntur: opti mum mihi uisum est de plantis ante omnia dissereres dein de metallicis pertractare, ac ultimò ad anima lium partes transire, idque obseruato literarum graecarum ordine. Curabimus autem semper, ut (quod Vita breuis. monuit primo oraculo Hippocrates, uitam pro Ars longa. nuncians breuem, & artem longam) festinantes quammaximo studio, uiam incedamus compendiosissimam, per ea nempe quae sunt in arte utilisDioscoridem ex sima. Inter omnes porrò Dioscorides perfectissiactissimè tradi mè mihi uidetur confecisse tractatum de medica disse historiam mentorum materia. At qui aggrediuntur figurat plantarum herbarum describere, quas ne per somnium quidem uiderunt, ij certè uidentur praeconibus similes, qui notas ab alijs acceptas fugitiui mancipij publicant, quem ipsi nunquam uiderunt, imò quem ne agnoscere quidem possint, si propè assisteret. Il los etiam non possum non accusare, qui primi herbarum formas, scriptis docere conati sunt, quum melius existimem ab ipso pręceptore oculis disce re, ac non assimilari ijs, qui ex libris prodeunt gu bernatores Abrotonum. Abrotonum calidum & siccum est facultate, in Abrotoni tempe tertio recessu, aut ordine, qui ad temperatam natu ratura & essen tia. ram expenditur, situm. Valde siquidem est amarum: qui sapor, quum essentiae terrenae sit, à largo est ca lore extenuatus. Porrò si quibus per circuitus re Ab rotono siquis deunt rigores, ante inuasionem rigorum eos aperfricetur anbrotono confrices, minus utique concutientur, sute inuasionem minus à febribi bitoque sensum caloris percipient. Quòd abroto rigore infestabi num etiam lumbricos perimat, par quidem est tur. quum sit amarum. Caeterùm & digerendi & inci Abrotonum ve dendi quandam uim habet, ipsoque absinthio maio mes perimit. rem: quandoquidem paucissimae acerbitatis parti ceps est abrotonum, haud autem exiguae absinthium Abrotonum ini Vnde inimicum sanè est uentriculo abrotonum, u micum ventri luti etiam seriphum: gratum uerò & amicum absinculo thium. Per se quippe amarum omnifariam est infensun Absinthium ve uentriculo: austerum uerò, aut acerbum, aut in sumtriculo gratum ma astringens, amicum & familiare. Abrotoni dua Astringentia sunt species: quarum alteram sanè marem, altera sunt amica ven triculo foeminam uocant. Similiter & absinthij tres spe Absinthij tres cies, aut differentiae assignantur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
