Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 1068-2
Unproofread scanNot analysed yet
sede inflata sunt: ulceraque ad cicatricem perducit. Acoron. Huius radice utimur, quę gustu modicè amare est, odoreque non iniucundo. Itaque facultatis cali dae est, &consistentiae tenuis. Quare &urinam me uet, &lienes induratos discutit, ceratoidisque cras sitiem detergit, extenuatque. Ad quod succus praestan tior existit: calfacit enim &siccat in tertio ordine. Aconitum pardalianches, Hoc putrefacientis &deleteriae facultatis existit: quare in cibo potuque fugiendum Aconitum lycoctonum. Est &hoc similis alteri facultatis: sed peculiari ter lupos interficit, ut illud pardos. Acte, quam sabucum: Chamaeacte, quam Ebulum uocant Vtraque potentiam habet &desiccandi, &conglutinandi, necnon digerendi modicum. Alimum. Semen simul &lac haec planta gignit, estque gu stus acris &subastringentis: ex quibus constat ip sam esse dissimilarem. Maior tamen pars eius tem peratè est calida, cum humiditate inconfecta, &lo uiter flatuosa Αloë Hęc herba, optima in India nascitur, cuius liquor est id quod ad nos importatur, cognominatum aloe medicamentum ad plurimas res, propter siccitate mordicationis expertem, utile. Quod quidem astrin60 git modicè, sed fortiter amarum est: ac proinde subducit uentrem. Est autem tertij ordinis exiccantium: calfacientium autem, aut primi intensi, aut secundi remissi. Ad haec uerò, gratum est uentriculo medicamen, ut si quid aliud: &sinus gluti nat. Sanat ulcera quae aegrè ad cicatricem perdu ci possunt: &maximè quae in ano sunt &puden. Alo? quibus asdo. Confert similiter si maceretur aqua, ad eorum fectibus conferat phlegmonas, necnon eas quę in ore, naribus, ocu lisque oboriuntur. In summa, repellere &digerere simul potest, cum hoc ut paulum extergeat, quan rùm uidelicet ulceribus puris non sit molestum.