Latin
MED. FACVLT. LIB. VIII
Galenus, Epitome Galeni operum 1110
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde ad putrida ulcera congruit, &cum aceto utranque uitiliginem sanat Telis, Foenum graecum. Calfacit secundo ordine, desiccat primo. Proin de feruentes phlegmonas irritat: quę uerò minu sunt calidae, &magis durae, eas digerendo persa Tithymali. nat Tithymali omnes uincentem habent acrem, calidamque potentiam, cum amaritudine quadam Validissimus eorum est liquor: dein fructus &folia: postremò radix. Haec aceto incocta, sanat 20 erosorum dentium dolores: liquor in ipsa fora mina inditur. Caeterum si aliam partem contingat continuò adurit ulceratque illam, ex quarto existens calfacientium ordine, qui ad exurentia pertinet. Sic pilos quoque, &uerrucas, &myrmecias, &pterygia, &thymos, cum oleo inunctus succus euellit: detergitque lichenas &psoras, propter amaritudinem: necnon ulcerum phagedaenica, an thracode, &gangraenode, quia ualenter calfacit &desiccat, aliquando iuuare poterit. Ad haec fistularum callos eximit. Prędicta omnia folia &fru ctus praestare possunt, sed imbecillius. Quibus sanè &ad pisces in aqua stagnali capiendos, ut assolent. Celerrimè enim ab illis in uertiginem acti, ac semimortui redditi, ad aquae superficiem feruntur. Porrò cùm septem sint tithymalorum ge nera, ualentissimus est quem characiam maremque nominant: &foemina nuncupata myrsinites: &qui in petris nascitur arborescens. Deinceps qui phlomo assimilis est, &cyparissias. Dein mari-40 nus: ac denique helioscopius. Pro portione autem facultatis ipsorum, &cinis &lixiuium existet. Tragacantha Emplasticam facultatem similem gummi obtinet, necnon obtusiorem acredinem. Ac sanè similiter illi desiccat Tragion. Tragij folia, fructus, lachrymaque, trahentis di gerentisque sunt facultatis. Est uerò &tenuium par tium, &facultate in principio tertij ordinis cali 5 da. Stipites, &infixa corporibus extrahit, lapides frangit, menses mouet, drachmae pondere potum. Porrò in Creta sola nascitur, lentisco si mile. Alterum minus, cuius folia scolopendrio similia sunt, uisitur quidem multis in locis, sed non parum habet facultatis astringentis, ut &ad fluxionum affectus conueniat Tragoriganon. De hoc in sermone de origano diximus. Tribolos. Ex humida essentia modicè frigida, &sicca ne mediocriter, cęterum similiter frigida constat. Vnde contra phlegmonarum generationes, &contra omnes influxus congruit. Porrò terrestris ipsius fructus cum tenuium sit partium, potus renum calculos conterit Tripolion. Tripolium Radix huius est acris, &facultate calida in ter tio excessu. Triphyllum. Triphyllum. Calfacit &siccat in tertio ordine, ut bitumen, cui odore est simile. Proinde potum laterum dolores ab obstructione natos iuuat: &urinam mensesque Trichomanes prouocat. Trichomano. Eadem praestat quae adiantum, Trychnon, Solanum, Strychnon. Trychnon.