# Epitome Galeni operum 1124.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 1124.1 to 1124.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1124.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1124.1

Molybdos, Plumbum. Facultatis est refrigeratoriae. Siquidem non mo dò multam habet substantiam humidam à frigor congelatam, sed & aëriam: paucam autem terream Igitur quòd plurimum habeat essentiae humida coactae à frigore, indicium tibi esto, quòd ubi admotum est igni, celeriter funditur fluitque. Quoc uerò & aëriae sit particeps, hoc habeto signum. Omnium quę nouimus, unicum plumbum tum mo le ipsa, tum pondere augetur, si condatur in aedi bus subterraneis, aërem habentibus turbidum, ita ut quaecunque illic ponantur, celeriter situm con trahant. Iam uerò si in mortario plumbeo liquo rem quemlibet plumbeo pistillo contriueris, ita ut ex pistillo ipso, atque etiam mortario exprimas etiam aliquis succus, id quod ex utroque conflab tur, multò erit frigidius, quam liquor infusus fuerat. Caeterum si uis magis refrigeratorium medicamen efficere, oleum omphacinum, aut rosaceum, aut melinum, aut myrtinum, sit liquor is, quem infun 20 des: eritque remedium optimum ad sedis phlegmo nas cum ulcere aut rugis, & ad eas quae in pudendis, restibus, uberibusque consistunt: similiter aduersus caeteras omnes fluxiones, quae articulis accidunt. Sed & ulceribus rebellibus etiam util est. Nam ad cancros eo utens, uirtutem medica menti miraberis. Quòd si celeriter multum succi plumbei uelis colligere, conare in sole terere, aut quocunque certè modo aëre excalfacto. Multò autem utilissimum habebis medicamentum, si affu so refrigerantium succorum aliquo teras, ut semperuiui, cotyledonis, intybi, lactucę, condrilles, psyllij, omphacis, portulacae. In laminam etiam d ductum plumbum, lumbisque admotum, pollutionem per insomnia coërcet, nimirum haud obscurè refri gerans. Sed & bractea tenuis probè ganglio illi gata, ipsum dissipat. Illigabit autem probè quisquis ab Hippocrate didicerit, in ipsam noxam po tius firmandum, quam hinc uel inde. Porrò plumbum ustum, ac dein ablutum, refrigerat, confertque ad implenda ulcera, eademque cicatrice obducenda Conuenit & chironijs dictis, & omnibus can crosis ulceribus. Ante lotionem autem, ulceribus pertinacibus etiam auxilio est. Ostracon, Testa Desiccandi abstergendique uim possidet, maxi mè quae ex fornacibus est. Ex qua quidem praeparata emplastrum, optimè cicatricem inducit. Pompholyx, Spodium.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
