# Epitome Galeni operum 1134

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1134

Caro uiperae Non omnes animalium carnes hominem nutriunt, sed quorundam etiam letales sunt. Tum inter eas 10 quae hominem nutriunt, quędam tantùm sunt nu trimentum, quaedam etiam medicamentum. Nam uiperarum carnes palàm uidere est excalfacienter & exiccantes, ubi condiuntur, ceu anguillae, oleo, sale, anetho, porro, & aqua: horum omnium seruato modo. Quòd autem totum corpus per cutim uacuent, uel hinc tibi discere licet, quòd elephantici quidam prorsus sint restituti, ex potu ui ni, in quo uipera quaedam fuerat extincta. Praeterea nos elephanticum quendam, misso prius sanguine, ac atraque bile medicamento purgata, uiperis quas ca piebat uti iussimus, praeparatis in olla, anguillarum more. Atque ita sanatus est, euaporato per cutem affectu. Porrò uiperarum caro adeò ualentem obtinet desiccandi uim, ut quidam qui eam esita runt, uehementissima fuerint siti cruciari. Quanobrem eas dipsadas nominant. Sunt tamen qui dicant demorsos à uiperis satiari potu non posse, sed dirumpi potius quam liberari siti. Cauendum autem est, ne in locis mari proximis, salsuginosisue, uene 30 mur uiperas, seu ad esum, seu ad Theriaces anti doti praeparationem: quum uerisimile sit, earum quae in id genus locis capiuntur, carnes salsas exi stere. Siquidem cum cibis etiam animalium mutantur carnes. Porrò quoniam ex more dum artiscos Theriacos paramus, non tantùm caput, sec earum etiam caudam abijcimus, subijt mihi frequen ter rationabile fortassis esse, caput quidem totum abij ci, ob uenenum quod ore continent: uerùm à ra tione alienum esse, adimere & caudam. Theriacos 40 autem ipsos artiscos sic praeparamus. Purgatas illas in aqua cum anetho elixamus tandiu, donec à carne separari facilè possint spinae. Mox pani purissi mo, probè cocto in clibano, salisque & fermenti quod sit satis habenti, ac breuiter resiccato, & ad laeuorem trito, necnon macerato cum ipso uiperarum decocto, carnem prius in mortario tusam miscemus. Postea uerò paruos artiscos fingentes atque in aedibus calidis & siccis siccantes, in talibus eos tandem reponimus. Hos ergo ineunte aestate conficimus, sicut & salem ex deustis uiperis, quo potissimum tempore optima ipsarum est caro Vtimur eis postea contusis denuò & cribratis, rursusque ad laeuorem redactis, adijcientes nonnihil & salis, ad suauitatem compositi, cuius etiam ali quid ipsi theriacae inijcimus. Itaque caro uiperae sit cat, ualenterque digerit: excalfacit uerò mediocriter. Properat enim uis eius ad cutem, per eam ui delicet, quae in corpore sunt recrementa exigens Quibus igitur copia mali succi in corpore abun 60 dat, ijs pediculorum numerosa multitudo exoritur: & à cute ceu quaedam squama abscedit, deciditque cuticula extrema, ad quam utique solent sisti crassi terrosique humores: à quibus sanè psorae, le prae, & elephantes nascuntur. Quòd autem ad animalia caetera pertinet, proportione qua in tem peratura excedunt, & carnes quoque eorum differunt atque exuperant. Proinde talium animalium carnes perpetuò exhibere oportet, quale uolumus corpus humanum reddere.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
