# Epitome Galeni operum 1135.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 1135.1 to 1135.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1135.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1135.1

Nec parua existit carnium differentia, dum quasdam sale condi mus. Nam interdum animalis temperie humidissimi caro salita, longè exiccantior euadit ea, quae sicca natura existit. Verùm inter eas quae salitę no Carnes assae si sunt, siccior est assa, quàm quae in aqua est elixa. ciores sunt eliAt uerò caro mustelae arefacta, ualenter digerit xis desiccatque: proinde morbo comitiali afflictos iuMustelae carouat epota. Salitorum etiam αἰλύρων carnem ad lae pilepticis auxi uorem contritam, palos & spicula educere aiunt liatur impositam: sicuti & mutulorum carnem ulceri. bus à mordente cane inflictis congruere. At coCochlearum carchlearum caro, prius in mortario contusa, ac postea ad laeuorem redacta, omnium ualentissimè desic ne, & succus. cat partes superfluo humore grauatas, adeò ut conueniat hydericis. Ipse autem humor solus, thuri, aut aloe, aut myrrhę permistus, quoad cera ti accipiat crassitiem, medicamen fit tenax, desiccatque purulentos aurium humores. Sed & fronti impo situm haeret, oculorum fluxiones exiccans. Quidam etiam ad palos eximendos utuntur totis unà testis, ad lęuorem tritis: alij ad sistendos menses. Carnes etiam solae cum farinae polline tritae, contusorum uulnera glutinant. Ipsa cochlearum hu miditas pilos superciliorum praeter naturam habentes glutinat. Pinguedo & adeps Differt à pinguedine adeps, quòd crassior sit: Pinguedo. ac propterea animantibus totam naturam terro. Adeps. siorem habentibus, ut bobus & capris, adeps pro uenit: humidioribus autem, ut suibus bene habitis, ipsa pinguedo. Proinde pinguedo celeriter in ignem posita colliquescit: nec facilè ubi semel liquata fuerit rursus concrescit, aut cogitur. At adeps nec facilè funditur liquescitue, & fusus celer rimè congelatur. Porrò adeps suillus, aliorum om nium est humidissimus, ob idque actione sua uicinam oleo uim possidet: quanquam oleo magis tum emolliat, tum concoquat: quamobrem cataplasmatis quae ad phlegmonas accommodari solent, miscetur. Qui uerò mordicationes perpetiuntur aut in recto intestino, aut in colo, ijs potius caprillum adipen quàm suillum inijcimus: non quòd plus acrimonias obtundat, sed quòd concrescat citius, suillus autem in Dysenteriae austar olei defluat. Quare caprillus potius dysentexiliatur capril ricis & tinesmosis inijcitur, quando morsum eolus adeps. rum mitigare est consilium.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
