Latin
GALENI PERGAMENI DE
Galenus, Epitome Galeni operum 1142
Unproofread scanNot analysed yet
Congruere autem aiunt &ijs qui à uipera sunt emorsi: ascalabotam uerò ijs qui à scorpio. Referunt etiam &in Aegypti regionibus arefactum assiracum exhiberi ijs qui à scorpio percussi sunt: &uocatum cybium, utiliter uulneri à cane inflicto adhiberi. Caeterùm in oleo fri ctis totis animalibus, ipso oleo utebantur nostra tium Medicorum quidam: sed &superiorum nonnulli ad pilorum effluuium: nempe pityocampis urticis marinis, lepore marino, &scolopendre marino: ad aurium uerò dolorem, silphis in oleo coctis, &ijs quos Graeci oniscos, Latini multipe des uocant. Vulpes, &hyaenae Oleum in quo elixa uulpes est, non est potentio ris in digerendo facultatis, quàm in quo hyaena quae si similiter in oleo elixetur, oleum ipsum lon gè potentissimę facultatis in digerendo redditur Talia autem medicamenta uim habent, ea quae in alto corpore delitescunt, ad extimam cutem tra 30 hendi, atque eo nomine quandoque dolores sedandi. Quare qui utuntur uulpibus, &ipsi oleum digestorium efficiunt, atque inde impletis eo alueolis, to tos arthriticos in eos demittunt, multo tempore nibi immorari iubentes. Ex quo fit, ut non tantum qui circa articulos sunt tumores uacuentur, sed etiam uniuersum corpus. Vnde certè magnum con sequitur commodum, quum nihil pręterea amplius in affectas partes sit defluxurum, nimirum euacuato iam corpore Adarcion. Essentia quidem sua ueluti spuma est aquae salsae concreta, idque circa arundines &farragines. Est autem acerrimum, simulque calidissimum pharma cum: proinde &per se inutile. Verùm commisceri solet ijs quae uim eius retundunt: sicque fit multò u tilissimum in ijs affectibus, qui excalfieri postulant, foris impositum. Nam id intra corpus sumi impossibile est, Alcyonia. Alcyonia omnia detergunt ac digerunt, quali tatem habentia acrem &calidam. Est autem eorum unum densum &graue, odoris praui. Olet enim pi sces putridos, spongię in specie simile. Alterum ue rò figura longiuscula, leue, &rarum, odorem habens similem phycijs. Aliud tertium uermi simile specie existit, colore purpureo, consistentia molli: uocant id Milesium. Post quae quartum, secundo quidem iam posito similiter &leue &rarum, ue rùm lanis succidis simile. Denique &quintum, exti 60 ma superficie laeui, cęterùm interna substantia aspe rum, nullius odoris, gustu tamen apparens acre Quod sanè omnium alcyoniorum est calidissimum, adeò ut pilos deurere possit. Itaque quum duo pri ma lichenas, alphos, posoras, leprasque adiuuent, pra terea cutem splendidiorem efficiant, idem praesta re non potest hoc ultimo loco positum. Nec enim perinde ut illa cutem duntaxat summam extergit, sed etiam excoriat, ita ut ulcera inducat. Porre quod tertio ordine recensuimus, omnium tenuissimum est.