# Epitome Galeni operum 1154.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 1154.5 to 1154.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1154.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1154.5

In quibus autem acre & mordax est quod in ulcera fer 50 tur, ex aqua potius maceranda singula sunt: quemadmodum magis ex uino, ubi copiosus humor ulceribus influens apparet. Vbi igitur lithargyri ce russaeque, utriusque libram unam cum tribus olei, & selibra aquae simul & accuratè coxeris, resinae tere binthinae, aut eius quę larix dicitur, ternas uncias nijcito: cerae autem duplum sufficit: nam thuris at erit si unciam & semissem post ceram & resinam indideris. Deinde metallicorum tres vncias addes quas drachmae quatuor & uiginti constituunt. Im 60 pones autem duorum, trium, plurium, atque omnium quae numeraui: ita ut si omnia habeas, aequam sin gulorum portionem inijcias, cadmiae nempe, pompholygis, buccinarum cineris, uel ostreorum, & aeris squamę, singulorum denarios septem, qui trei vncias absoluunt. Quòd si calcem lotam immisceas, singulorum drachmae quinae ponentur. Si ustam chalcitidem, singulorum drachmae quaternae: sic ut ex omnibus in unum coeuntibus, tres tantùm vnciae conflentur. Candidum emplastrum Damocratis, ad abrasa, ambusta, & ulcera summa in cute suborta. Candidum Da Cerussae lib. i. lithargyri, trypherae, sing. vnc. 16.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
