# Epitome Galeni operum 1160-2

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1160-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1160-2

& rhagadas maximè ualens: quod etiam phlegmonas arcet. Adipis suilli drach. Ixxxviij. cerae candidae drach. xlviij. cerussae drach. xij. argenti spumae tantundem. Conficito. At uerò nonnulla emplastra cephalica, & cata gmatica nominantur, potissimum à caluariae fractu ris, quibus solent opitulari. Sunt autem talia, abstergendi, digerendi, & siccandi potestate praedita. Plerique tamen paululum ex astringentibus phar macis eis admiscent: ut id quod affectis partibus 10 influit, repellatur, & abstergentium facultas ir altum usque descendat. Caeterùm nisi astringentia conterantur in tenuissimum pollinem, magis obsunt, quàm prosint, ijs quae trahendi uim obtinent. Catagmaticum optimum ab Asclepiade tradi tum, ad confirmanda fracta ossa. Argenti spumae, bituminis, sing. drach. cc. picis aridae, cerae, sing. drach. c. terebinthinae drach. L. aluminis scissilis, propoleos, sing. drach. XXX. am moniaci thymiamatis drac. xxiiij. ęruginis drac. 26 X. olei sextarios quatuor. Moschionis catagmaticum ad fracturas, contusiones, atque recentia uulnera, aliosque affectus Argenti spumae minam complures celebre. picis tantundem: seui uitulini tantundem. Terebinthinae drach. octoginta: mannae thuris tantundem: cerae drach. xi. aeruginis, opopanacis, chalbani, sing. drach. viij. olei cicini, aceti, liquoris sycamini, sing. heminam: picis liquidae heminae dimidium. Conficiatur ut decet. Pro mina imprae 30 sentiarum intelligo vncias uiginti: quarum singulae pendent octo denarios. Sic itaque continebit mina, centum sexaginta denarios. Propriè autem dicuntur emplastra cephalica, ea quibus Medici in ijs capitis fracturis, quae ad diploen penetrarunt, utuntur, ad extrahenda ex alto, superfi ciem uersus, non ossa modò, sed his multò magis humores crassos & uiscidos, intus delitescentes. Quare acrimoniam quandam sortiantur oportet. Itaque catagmaticis cephalica generosiora exi 40 stunt: quae quidem mista cerato, carnem possunt producere. Quocirca sarcoticis quodammodo sunt similia Cephalicum optimum ad capitis fracturas ab Hera descriptum. Squamae ęris drach. xxv. aluminis, aristolochi longae, sing. drach. xx. ammoniaci thymiamatis, thuris, sing. drach. XXV. myrrhę drach. xij. seui tau rini, terebinthinę, pityinę, sing. lib. iiij. olei heminam: aceti quantum sit satis. Conficito. Aliud eiusdem, arcens phlegmonem, maximeque ad fracturas, & puncturas neruorum conducens Argenti spumę drac. xxv. bituminis aridi drac. c. picis aridę drach. L. cerę drach. L. resinę pityini drach. xxv. ammoniaci thymiamatis, ęruginis, aluminis fissi, propoleos, sing. drach. XV. olei ueteris lib. iij. Conficito. Andromachi catagmaticum. Argenti spumae, picis, cerę, seui taurini, thuris sing. minam: picis liquidę, heminę dimidium: liquoris sycamini heminam: terebinthinę minam: opoponacis, chalbani, eruginis, sing. drach. viij ricini heminam. Ammoniaci thymiamatis drac. XXV. Ex uino austero diluitur. De emplastris glutinantibus. Quidam hęc ἔναιμα & τραυματικὰ nominanti Glutinantiu estque opus eorum coniungere, & diuisas partes con medicaminum glutinare, reducereque ad pristinam integritatem. psus Sunt autem sarcoticis ipsa glutinatoria sicciora Sarcoticorum faAd hęc, sarcotica quidem detergendi uim, sed abs cultis que rosione possident. Glutinantia autem, tantùm desiccantia esse debent.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
