# Epitome Galeni operum 1164.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 1164.1 to 1164.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1164.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1164.1

Nernis vulnera in conferre, quae humores ex alto educere, ac di erere possunt. Empirici cur sinilia tantum mi dicamenta com misceant. Aquam neruis lasis esse inimitam. endinum atque neruorum affectus aequè peri culosos esse, eandemque medend rationem deside rare. Femoris vulnera glutinandi ra tio. Tendines non absque periculo consui. Ligamentorun affectus cur pe riculo vacent. Medicinae par tes mutuam opem desiderant Punctiones neruorum angustae non ijsdem me dicamentis curam tur, quibus nermnudati. purges, in phryctem mutabitur. His ambabus sic cior est, quae dicitur pityinon physema. Ego tamen ad rem propositam phrycte utor, & liquidis. Harum rursus nonnullae diutius liquidae permanent, quemadmodum terebinthina: alię citò inarescunt, ut strobilina: media utriusque est abietina. Quinetiam facultate calidior est quidem strobilina, mox uerò abietina, deinde terebinthina. Poteris autem medicamen quod euphorbium receperit, experiri in tuo crure, uel brachio: atque ita ex affectu quem in 10 feret, aut remittere ipsum, aut eius uires intendere: remittere quidem, mistura cerati: intendere uerò, apposito cuphorbio. Quòd si propolim pinguem habueris, eam omnibus resinis aptiorem foretibi intelligito: ut quae uaporosam spiritus crassitiem, humoresque superfluos eliciendi, atque ex alto foras extrahendi, à natura uim habeat: quae facultas ueteri etiam fermento inest. Iam uerò ad uulne ratos neruos nonnunquam sum usus sulfure uiuo, sicuti & arsenico, & sandaracha, & calce tum ui20 ua, tum extincta, lotaque & illota: singulis nimirum horum per se cum terrapharmaco temperatis. Porrò Empirici ex casu unum aliquod simplex medi camentum utile ad proposita inueniunt: at rationalis methodus plurima simul inuenit, & uarias ipsorum compositiones. Etenim quae ex alto humores educere, digerereque possunt, neruorum uulneribus sunt ex usu. Quandoquidem uerò nonnulla horum qualitates habent immoderatas, alia eis immiscenda sunt, quae ipsorum excessus, illaesa fa ze cultate, retundant. At rectè hoc fieri nequit, nisi cuiusque medicamenti non modò qualitatis genus, sed ipsius etiam qualitatis gradum, quantitatemue cognoscas. Quocirca Empirici, quòd ignorent naturam simplicium, homogenia tantùm, atque similia commiscent: quemadmodum alij plerique, quòd excessus quantitatem non assequantur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
