Latin
1164.5 to 1164.7
Galenus, Epitome Galeni operum 1164.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
In uniuersum autem, pharmaca liquidiora minus molesta sunt, cùm alijs, tum uel maximè neruorum uulneribus. Cauendum tamen perpetuò est, ne 40 aquis laesa particula respergatur. Verùm qui pulchrè neruorum uulneribus prospecturus est, etiam articularum naturae sit peritus oportet. Est autem curatio communis, sicuti &periculum par, tum in contusis ac uulneratis neruis, tum in sic affectis tendonibus. Porrò in uulneribus iuxta fe moris longitudinem factis, deligatura uulnerati musculi partibus inuicem contrahendis sufficit. Per ransuersum uulneri accepto, nihil deligatura contulerit, sed sola sutura totum opus absoluitur. Has igit 50 nisi quis altas faciat, musculi partes permanebunt inglutinatae. Consuendae etiam sunt membranae ipsae cum musculis quibus cohęrent. At tendines, membranarum instar extensos, &dilatatos, non mediocri cum periculo consues. Ligamenta autem quomodocunque afficiantur, ab omni sunt re mota periculo: utpote insensilia existentia, &ex ossibus, non ex musculis, ut tendines, orta: neque ex cerebro aut spinali medulla, ut nerui. Igitur me dicinae partes mutuam opem requirunt, tum quę 60 manum, tum quę medicamentis, tum quę uictu me detur: maximeque illa quę manu curat, reliquis dua pus indiget. Porrò punctiones neruorum angustam cutis diuisionem habentes, non eodem curantur medicamento, quod nudato neruo auxiliatur: sicuti neque id quod puncturis medetur, neruo nudo est ex usu. Quippe multò calidius est magisque mordet, quàm ut nudus neruus ipsum perferre possit.