Latin
1166.1 to 1166.4
Galenus, Epitome Galeni operum 1166.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ma portio, uncia. Iam uerò praedictis pharmacis omnibus, iuxta cerae portionem, addatur oleum essen tiae tenuioris, minimeque astringens, quod quidem ceram ipsam dimidio superet: ita ut octo illius un cijs, duodecim olei misceantur. Quinetiam ubi metallica pluribus diebus in mortario trita ex aceto fuerint, commodè illis thus candidissimum atque pingue miscetur. Cuius quantitas medię om nium portioni sit par: quam licebit tibi augere aut minuere, prout uolueris efficere medicamentum 16 mitius, aut acrius. Cerae etiam oleo liquatae, poteris aliquam resinam ex prędictis inijcere: sciens acrius futurum pharmacum, strobilina iniecta: mitius, terebinthina: medium utriusque, abietina. Ex harum genere quoque est larix, caeterum prędictis humidior liquidae piceae substantia similis. Miscebis igitur cerae, sextam unius dictarum resinarum partem, si uis ut medicamentum emplastri formam retineat. Chalbani uerò aequale thuri pondus indes, ubi mirissimum reddere statuis: dum ualentius, 20 dimidium: quando ipsorum medium, id quod in ter ęquale &dimidium est. Inest porrò chalbano, ut mollientibus omnibus, etiam putrificum quid: quare nudatis neruis non usqueadeo conuenit. At si nudus neruus non sit, haud mediocriter permistio psius ad dolorem leniendum confert. Omnia quip pe metallica exasperant, doloremque excitant: ut ex numidis etiam, acetum. Quare dolori ab his exc tato, plurimum auxiliatur fotus ex oleo &chalba no mistis administratus. Nihil autem minus chal 3 bano dolorem lenit adeps tenuitate substantiae prae ditus: qualis à feris, &agrestibus animalibus sumitur. Nam animalium quae conclusa in urbibus degunt, adeps est &humidior, &crassior. Ex his igitur quae leniant dolorem, habere aliquod medi camen expedit, quod ex metallicis composito possis interdum miscere. De medicamentis ex cuphorbio confectis Vetus euphorbium recentiori longè est inferius. Si git anniculum sit, etiam Cyrenęo succo, quem nunc ha bemus, &cuius irrigatione stirpes augent, &succu lentas reddunt, magis excalfacit. Porrò colore quidem uetus recenti flauidius pallidiusque apparet: substar tia, durius &siccius. Conficitur autem ex recenti cuphor pio calfaciens medicamentum in hunc modum. Euphor bij vnc. j. cerae vnc. iij. olei vnc. xij. quo smegmate intrepidè uti ad puncturas poteris, dum uereris ne oscula ipsa* conniueant.