# Epitome Galeni operum 1166.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 1166.5 to 1166.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1166.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1166.5

Quòd si imbecillius fuerit euphorbium ipsum, augenda eius mensura est, pro imbecillitatis ratione. Caeterùm confectu 50 ra ceram cuphorbij triplicatam continens, aliarum est ualentissima, quum illud recens miscetur; quincuplam autem recipiens, inualidissima. At uadruplam capiens, medio inter utrasque gradu con sistit. Quòd si unguenta proponas facere, qualia κοπα nuncupantur, oleum cerę quadruplum im miscebis: si uerò, ut in fracturis, liquidum ceratum parare, duplum. At emplaston medicamen cupiens conficere, oleum pari mensura cerae immisceatur, si quidem ambiens fuerit calore temperatus. 60 Sin autem ille frigidus sit, cera autem uetus & ari da, paulò ampliori misceri debet. Vt autem tenacius haereat, terebinthinam, aut colophoniam, so leo emplastro adijcere. Pix etiam, cerati consisten tiam tuetur. Multò autem praestiterit medicamentum, si resinae, picisque loco, propolim cerae parem adiunxeris. Quę si pinguitudine careat, cu pimusque ut adhaereat pharmacum, terebinthinam, uel laricem, uel syncomistem pineam, uel resinas sua sponte fluentes, miscebimus. Medicamen confectum ex liquabilibus. Ex aceto citra ignem liquescit ammoniacum thymiama, sagapenum, & opopanax. Igni uerò soluuntur, propolis, cera, resina, & consimilia.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
