Latin
PERGAMENI DE
Galenus, Epitome Galeni operum 1180
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enin uocant, quae à medicamentis imbecilliter siccan tibus nihil iuuatur: irritatur autem à ualidis. Porrò caricarum decoctum lenissimum est, &maxime concoquit, simulque digerit. Acetum uerò efficacia aliorum medicaminum iuuat. In quo quidem quae macerantur sub sole ęstiuo, tenuem substantiam 10 acquirunt, eoque altius uirtus ipsorum penetrat, Emplastrum Serapionis, contra omnia uulnera, punctus &parotidas maximè ualens. Educit etiam pus, glutinar, seniliaque &chironia persanat Olei ueteris heminas iij. argenti spumę drach. cc. ammoniaci thymiamatis drach. clxviij. resina colophoniae, pityinae, singul. drach. Ixviij. cerae drach. clxviij. chalbani drac. xx. aeruginis tantun dem, myrrhae drach. viij. Conficito. Humidum Andromachi ad nomas. Cerae, resinae terebinthinae, utriusque drach. viij adipis taurini curati, drach. iiij. chalcitidis drac. ij. squamae aeris drach. iij. mannae thuris drach. ij gallae immaturae drach. iiij. olei myrtei heminas V. Arida aceto &melle excipiuntur, dein liquida su perfunduntur. Porrò quòd auxiliorum quędam: ratione sola inueniantur, quaedam ab experientia quae ad id ratione non indiget, nonnulla utriusque opem desiderent, persaepe iam uobis est demonstratum: sicuti &quòd ratione &experientia con 30 perta, coniecturali uia ad eorum quae inquirunt inuentionem perueniunt: quae uerò per rationem sperata sunt, confirmentur experientia. Cùm igi tur omnia artium opera frequenti exercitio absoluantur, non satis profectò est generalia duntaxat ipsorum addiscere, sed etiam in particulari bus subinde exerceri oportet. Nam actionum usus exercitatioque, ad perfectorum possessionem est uia. Aegyptia Andromachi. Argenti spumę drach. xliiij. ricini lieminas vi. ce 4 rae drach. exliiij. ammoniaci thymiamatis drac. lxxij. terebinthinae drach. xxxvi. lanę ustę drach xviij. squamae stomomatis, squamae aeris, aristolochiae, thuris, singul. drach. viij. myrrhae drach. iiij. opopanacis drach. ij. marinae aquae, ad conspergendam ceram, drach. L. Conficito. Etenim argenti spuma, quum medij temperamenti sit quod pertinet ad calorem &frigus, paululum ac siccitatem inclinat. At cera, materiae locum obtinet, non uirtutis efficaciam adiuuat: tametsi uis 50 quaedam ei perexigua emolliendi insit. Iam tere binthina, quam cera, magis mollit, calfacit, &digerit. Porrò ammoniacum inter emollientia principatum obtinet: in digerentibus medium est. Quare compositum ex oleo ricinino &gutta amme niaca medicamentum, abundè potest digerere, emollire, &nimirum etiam siccare. Iam lana combusta aristolochiaque plurimum digerunt, exiccantque, thus autem digerit concoquitque. Myrrha etiam non ignauiter calfacit &exiccat: sed utrunque opopanax 60 praestat multò absolutius. Caeterum squama aeris, stomomatisque, pręterquam quòd ualidè siccant, uin etiam astringendi sortiuntur. Consentaneum autem est, Andromachum pro hemina uncias nouem mensurales accipere, ita ut sex heminae uncias