# Epitome Galeni operum 1190.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 1190.1 to 1190.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1190.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1190.1

sine oleum, siue unguen. Licet igitur ipsis per se uti, cuphorbio quidem, oleo intrito, ac laeuigato: laurino uerò solo, citra alterius admistionem illito. Si tamen nimis fluidum appareat, pa rum cerę ipsi addatur. Cùm uerò multò calidius fit recens cuphorbium, si quidem bimo, aut tri mo ipso utaris, ad libram unam Romanam olei, cuphorbij unciam unam inijcies: recenti autem eu phorbio, sicuti & thapsia, & omnibus fortibus pharmacis, parcius utendum est. Peccatum siqui10 dem infra modum, nullum detrimentum adfert supra uerò, aliquando exasperat, exulceratque cutem, atque inflammationem excitat. Similiter etiam fugienda sunt omnia ualde uetusta pharmaca: quandoquidem uel metallica ipsa, ubi nimis ar tiqua sunt, suas facultates amittunt. Vniuscuiusque autem medicamenti uigorem, ijs qui saepe ea conspexerunt, licet cognoscere, tum ex odore, tum ex gustu, atqueadeo interdum ex colore, consistentiaque. Est itaque inter ea quae alopecijs 20 conferunt, calidissimum medicamen cuphorbium: eo autem minus calidum est thapsia: post hanc, sinapi nasturtiumque. Iuxta alium autem modum limnitis (quę adarcium & adarce uocatur) nulli horum secundum est. Post haec succedunt sulfur, & nitri spuma, ipsumque nitrum molle, ustum, & quod Berenicarium uocatur: quemadmo dum & aphrolitron album, laeue, atque laxum. Deir de ueratrum utrunque, & erucae semen, & laurinum unguentum, aut oleum: ad haec alcyonium utrun. 30 que, ustum, & non ustum: calamique tum radices, tum cortex, ambo usta. Quin & pix liquida, & ce drinum, quod cedriam uocant, & murium stercus, ursaeque adeps. Hyaenae etiam, leonis, pardalis, anserisque adipes congruunt: & quicunque tenuium partium substantiam sortiuntur. Amygdalae etiam amarae totae ustae, commodae sunt: & thus aceto acerrimo maceratum. His itaque omnibus pharmacis licet utaris, fortibus quidem, ceratum liquidum temperans: debilibus uerò, laurinum oleum immiscens. Rursus inueteratas quidem ac difficulter curabiles, cum fortibus persana re conaberis: incipientes autem & paruas, cum imbecillis. Ad alopecias composita. Euphorbij, thapsiae, laurini, sing. drach. ij. sul furis uiui, ueratri, utriusque drach.i.cerę drach. vi. Misceto, utitorque hoc, ceu fortissimo pharmaco ad inueteratas aegreque curabiles alopecias. Si thapsia non adsit, pro ipsa licet tantundem adijcere seminis nasturtij, aut erucae, aut ipsiusmet nasturtij.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
