Latin
1190.5 to 1190.6
Galenus, Epitome Galeni operum 1190.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
At loco laurini, picem liquidam pones Admiscui etiam aliquando mel, nec deterius euasit pharmacum. Porrò quae ex adipibus, a modica item thapsia constant, similiter prosunt, praesertim si cuphorbium &adarcium addatur. Sit autem adipis leonini, pardalij, &hyaenae, cuiusque pars una, quibus miscere anserinum atque ursinum poteris: ita ut ad duodecim adipum uncias, thapsiae aut ephorbij unciam unam inijcias: quanquam ambo etiam potes adijcere, si efficere fortius pharmacum uelis. Auspicari au tem semper à leuioribus conuenit, &respectu effectus, quem pharmacum primò admotum pro duxerit, sic facultatem eius aut lenire, aut augere. In alopecia igitur, primum quidem capillos no uacula tollere expedit: dein affectam cutem per linteolum nec asperum, nec molle nimis, confricare: ac uidere ad quantum ruborem per huiusmodi motionem peruenit. Magnam nanque spem successurae curationis tibi inijciet, si per modicas defrictiones rubefiat: quae moderatae affectionis significatio existit.