# Epitome Galeni operum 1190.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 1190.5 to 1190.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1190.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1190.5

At loco laurini, picem liquidam pones Admiscui etiam aliquando mel, nec deterius euasit pharmacum. Porrò quae ex adipibus, a modica item thapsia constant, similiter prosunt, praesertim si cuphorbium & adarcium addatur. Sit autem adipis leonini, pardalij, & hyaenae, cuiusque pars una, quibus miscere anserinum atque ursinum poteris: ita ut ad duodecim adipum uncias, thapsiae aut ephorbij unciam unam inijcias: quanquam ambo etiam potes adijcere, si efficere fortius pharmacum uelis. Auspicari au tem semper à leuioribus conuenit, & respectu effectus, quem pharmacum primò admotum pro duxerit, sic facultatem eius aut lenire, aut augere. In alopecia igitur, primum quidem capillos no uacula tollere expedit: dein affectam cutem per linteolum nec asperum, nec molle nimis, confricare: ac uidere ad quantum ruborem per huiusmodi motionem peruenit. Magnam nanque spem successurae curationis tibi inijciet, si per modicas defrictiones rubefiat: quae moderatae affectionis significatio existit.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
