# Epitome Galeni operum 1197-2

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1197-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1197-2

GALENI PERGAMENI de compositione medicamentorum secundum loca, lib. II. Vi citra distinctionem scripserunt auxilia do loris capitis, majus detrimentum quam emolu mentum attulerunt ijs, qui eis fidem adhibue runt. Nec enim omnes ob unam affectionem caput dolent: sed tum ipsę affectiones plures sunt, tum curatio ipsarum singulatim propria existit. Vna etenim affectio est iuxta intemperiem simplice citra humorum affluxum: alia iuxta humorum quali tatem uersatur: tertia secundum eorum solam multitudinem accidit: quibus accedit quarta, cùm transitus liquorum atque uaporum ipsi humores obturant: ac praeterea quinta, dum in qui busdam capitis partibus, propter imbecillitatem spiritus flatuosus innascitur. Est cùm ob causam aliquam procatarcticam (cuiusmodi sunt ardor extrinsecus, aut refrigeratio, aut ebrietas, aut ictus) dolor capitis accidit. Vehementissimi igitur capitis dolores fiunt iuxta caliditatem & frigiditatem, maximè cùm inaequales fuerint: moderati autem iuxta siccitatem: ad humiditatem uerò nullus consequitur dolor. Eodem modo cùm ob redundantes humores capitis dolor oritur, ueliementior quidem ob calidos & frigidos accidit moderatior autem, ob exiccantes citra calorem aut rigus. Humectantes uerò, penitus nullum dolorem inferunt, quantum ad qualitatem quidem ipsorum arti net: nam ob multitudinem sanè, instrumentalium partium morbos efficiunt, non tamen similarium part cularum ullum aliquem: cùm nimirum earum morbi in pura intemperie consistant. Ad haec affectiones ob copiam humorum ortae, citra quidem obturatione caput grauant: cum obturatione uerò, si quidem ea moderata fuerit, moderatè dolorificae fiunt: sin fortes, uehementer affligunt. Quòd si etiam mordacem qualitatem multitudo humorum sortiatur, etiam iuxta hanc dolorem augebit. Quod uerò ac naturam affectarum particularum pertinet, interdi quidem extra caluariam affectio sit, aliquando intra: & interdum quidem omnes externas, au internas partes infestat: interdum autem non om nes, sed unam tantum speciem corporis, arterian nempe, aut uenam, aut neruum, aut membrananaut cutem, aut ipsum denique cerebrum. In uniuersum igitur, singularum affectionum curationis scopum ratio nos docet: materię uerò facultates experientia commonstrat. Porrò aliquando sola intemperie Capitis dolori discrimina, & generationes variae Dolor capitis nullus ad humi ditatem consequitur Similarium parti cularum morbi in pura intempe rie consistunt. Capitis dolori discrimina, secun dum differentiam affectarum paticularum Plethoram fieri, quatuor ex aequo humoribus auctis, aut etiam sanguine solo. Doloris capiti ab ardore contracti indicia, & curatio. Occiput nec faci lè exuri, nec ci tra noxam refir gerari, princi ptum spinalis mo dullae cùm sit. Spinalem medullam in sexaginta neruos di stribui. Sincipitis regio nem esse aptiss mam ad transmittendas vires applicandorum medicaminum. Rosaceum exu stis commodum, qualiter confic debeat. Chamaemelino oleo in quibu sit vtendum cor poribus Refrigerand. medicamenta ra tio Pergamus. Gale ni patria. Stupefacientia, & quae vehementer astringunt re frigerando, vitanda in capitis doloribus esse Refrigerantium sylua, quibus tu to vti in capitis doloribus possi mus. GAL. DE COMP. MED.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
