# Epitome Galeni operum 1201

Galenus, Epitome Galeni operum, SECVN. LOCA, LIB. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1201

Quòd si aut per aetatem, aut uires, non liceat sanguinem ipsum detrahere, deijcienda aluus per clysmum est, tum ut eius excrementa uacuentur, tum mul tò magis ut reuellantur humores ij, qui consue uerunt ferri ad affectas particulas. Postea uerò auxilijs utemur ad inflammationes congruenti bus. Si igitur membrana cerebri uulnerata fuerit, egregiè ipsam conglutinat (ut ait Archigenes) calaminthae succus infusus, & farina mi lij arida inspersa: deinde butyrum & rosaceum ac adeps suillus insulsus, uetusque, omnia in unum commixta, tepefactaque, & infusa. Hoc modo affectos, à uino & cibis crassioribus abstinere opor tet, maximè si correpti sint febri. Etenim affectio ipsa nobis auxilia indicat: quantitatem autem singulorum, particularemque materierum differentiam, tum affecta particula, tum aegri temperamentum commonstrat: necnon uitalis facultas deinde aetas, ambientisque nos aëris temperies, iuxta regiones, annique tempora, & praedominan tem anni constitutionem euarians. Porrò ad phre niticos, quando quidem omnia, quae extra cal uariam circa cutem atque ipsum pericranium consistunt, immunia ab affectu sunt, rectè, mea quidem sententia, alijs pharmacis acetum miscue runt ueteres. Siquidem ad affectiones in profundo delitescentes, pharmaca diuersa ab ijs, qua affectibus in superficie haerentibus congruunt debent administrari. Exoluitur nanque omnium ipsorum uis in transitu per profundum: & ob id ac propria affectioni auxilia, aliquando contraria & nocentis facultatis pharmaca temperamus Quippe acetum ex se, cùm nec mitigandi, nec la xandi uim habeat, praeter rationem miscetur auxi lijs ijs, quae ad dolentem inflammationem admini strantur. Quia uerò per sinciput pharmacum penetrare uolumus, ob id sanè aliquod eorum, qua in profundum deducunt, miscemus: interdum quidem frigida facultate, sed tenuium partium, praeditum, cuiusmodi acetum existit: interdum uerò calida, quale est cuphorbium. Quocirca, dun crassae membranae cerebri nudae instillamus rosaceum (quod fieri solet, ubi ossiculum aliquod est exemptum) solum ipsum leniter tepefactum infundimus. Cùm uerò citra denudationem, in tegra existente caluaria, rosaceum cupimus u per sinciput ad membranam cerebri penetret, acc tum illi, ut ipsum perducat eò, temperamus: cuius uehemens facultas, tum per uiarum transi tum, tum per rosacei miscellam, exoluitur. Ian uerò inflammationes quae in capitis cute, aut etiam in pericranio consistunt, si quidem citra ue hementem dolorem accidant, per modici aceti ad rosaceum mistionem iuuari possunt: laedentur autem, si & magnae fuerint, & dolorem uehe mentem induxerint. Ad haec, rosaceum cum aceto, Meningem cere bri vulneratam conglutinantia Assectiones sitae in profundo, diuersa pharma ta ab ijs quae hae rent in superficie, desiderant. Acetum cur misceatur rosacead phrenitidem, Fracto cranio, commodè instil lari rosaceum te pens in crassam meningem. Acetum quando sit rosaceom.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
