Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 1208-2
Unproofread scanNot analysed yet
PERGAMENI GALENI de compositione medicamentorum secundum loca, lib. III. De affectibus aurium Vrium dolores nonnulli quidem fiunt ex frigiditate: nonnulli ob inflammationem Auel cutis meatum auris ambientis, uel etiam nerui auditorij. Qua uerò ratione inflammatio ipsa partes inflammatas distendens, dolorem exci tat, eadem flatulentus spiritus, transitum non habens, dolore cruciat. Consimilis etiam fit dolor à serosis humoribus* in toto corpore genitis, ei qui ex mordacium humorum forinsecus aduenientium illapsu contingit. Dolores igitur à sola or tos frigiditate, calfacientia quamcelerrimè curant. In quem usum solent nonnulli rustici exenteratas caepas oleo replere, &in feruenti cinere modicè calfacere, atque ita auribus ipsum infun dere. Alij non caepas modò, sed allium etiam oleo frigentes postea ipsum instillant auribus. Ego uerò cuphorbio omnino modico, ad multum uetus oleum admisto utor, ueluti etiam pipere exquisitissimè trito. Prodest etiam amaracinum oleum ip sis infundi, &optimam nardum. Quòd si aliquoc oleum tenuium partium, in quo rutam praecoxeris, au ri infundas, magnopere iuueris. Magnificè autem eos mitigat oui candidum: quo etiam ad lippitudines utimur: itemque lac muliebre. Plurimum iuuantu item ex adipe anserino, uulpinoque: infundi tamen 50 omnia debent mediocriter calida. At si inflanmatio adsit, nardinum unguentum, cum pharmaco appellato Basilico, commodissimè infunditur. Por rò medicamen Basilicon, alio nomine dicitur te rapharmacum. Est etiam &Comagenum perutile &ex adipibus pharmacum. Cogente uero dolore, necessum est etiam ijs quae sensum stupefaciant, uti. Miscet autem opium muliebri lacti, &oui candido quae ipsa per se, saepe aurium inflammationibus con tulerunt. Miscetur etiam &castorio opium: ue 60 rùm multo ante usum tempore, praeparatum id esse oportet: &miscetur quidem, in uehementissimis doloribus, pari: in minoribus autem, duplo. Liquor quo haec diluentur, sit sapa ex musto: multo namque magis hęc, quam dulcia uina, dolorem sedat. Verum ego nullum pharmacum dolore uexatis infundo neque etiam per lanam instillo: nimirum experientia Dolore affligen edoctus, quòd praestet neque omnino contingere te, praestat omn doloris tempore auditorium meatum.