Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 1211
Unproofread scanNot analysed yet
De sonitu aurium. Ex sonitibus aurium, alij quidem, spiritus flatulenti sunt soboles: alij uerò ob exquisitam sensus audiendi subtilitatem fiunt: quemadmodum etiam in oculis oriri solent suffusorum imagines, ob uapores exhalantes ab ore uentriculi. Caeterum neutrius affectionis exacta cognitio haberi in principio potest. Porrò si in febribus sonitus fiant, mi nimè interturbandi sunt: ut plurimum nanque statim sedantur. Si uerò ob flatulentum spiritum, cui non pateat exitus, sonitum fieri suspicatus quis fuerit, &ob hanc rem dissecantibus, attenuatorijs ac discussorijs admotis pharmacis, nihil contulerit: simulque apophlegmatismis usus sit, &uniue so prospexerit capiti: huic meritò in hanc suspicio nem inclinatus animus erit, uidelicet sensus audiendi exquisitam facilitatem, causam eius rumoris existere, praesertim si acuto audiendi sensu prae ditus esse aeger appareat. In talibus igitur, ex sen sum stupefacientibus quippiam soleo admiscere cuiusmodi est mandragorae, &papaueris succus. Ad sonitum remedia ab Archigene prodita In sonitibus repentinis acetum cum rosaceo instilla. Aut cuminum, &oleum, crassitudine mellis. Aut radicis syluestris cucumeris succum. Si uerò protrahatur, omnibus amaris, acribus, attenuatorijs &discussorijs, quibus utimur ad dolorem ex crassis humoribus ortum, utaris, singulis in aceto coctis, admistoque melle. Aut reclinato aegro, &nitro trito in aurem insperso, acre acetum infunde tepidum, ac postquàm feruere desierit, exterge lana, &nucum amararum succum infunde, lanaque obtura. Caeterum quibus ob maximam ad audiendum facilitatem id genus sonitus fiunt, castorium &cicutae semen cum aceto trita instilla. Ad auditus grauitatem In surdastris, qui exiguas quidem uoces omnino non audiunt, magnas autem uix percipiunt, hoc ipsum symptoma ualde suspectum habere oportet: paulatim nanque temporis progressu augescens, perfectam surditatem inducit. Quapropter per hieram purgandi sunt, &per catapotia ex colocynthide: pituitaque eis per apophlegmatismos detrahenda, &caput resiccandum est, eique ut ro bur addatur, omni studio curandum. Vtendum etiam attenuatoria uictus ratione. At in ipsam aurem pharmaca inijcienda sunt, quae crassos uisci losque humores comminuant, &dissecent. Cuiusmodi existunt haec, quae Apollonius prodidit: Caeparum succo &resina oleo dilutis, utitor. Aut oleo nucum &resina mistis pariter utitor. Vel adipem anserinum, &fel bubulum, ac laurinum, ex aequo mista instillato. Porrò surdastri contrarijs pręsidijs habent opus, iis qui aurium doloribus infestantur. Quippe in doloribus affectae partes exquisitam quietem desiderant: surdastri uerò, uehementem motum postulant, transmutationemque in contrariam ei, quae iam adest, dispositionem. Fomenta ad aurium dolorem ab Apollonio scripta. Fomentis porrò utendum est per spongias aqua calid Aurium vermes exterminantia.