Latin
1212.5 to 1212.6
Galenus, Epitome Galeni operum 1212.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Mouebitur enim sic quod incidit, &ad expeditiores meatus partes progredietur. Atque ita angusta &conci ua specilli parte immissa, scitè extrahito. Si uerò faba, aut consimile quippiam in aurem illapsum, in ea haereat, madefactumque &tumefactum dolores inferat, impossibile quidem est integrum ipsum eximere. Quare per specilli concauum di50 uidere id industriè expedit, atque ita particulatim extrahere: deinde sapam, aut uinum dulce calidum infundere, ac lenire meatum ex lancinatione oblaesum. At uerò si animal aliquod sit illapsum, scammonium aceto dilutum, aut absinthij aut peucedani succum, nitrumque ac sulfur, cum radiculae succo instillato De parotidibus. Parotides è genere quidem inflammationum existunt. Fiunt autem, glandulis secundum au60 res affectis. Caeterum prima parte curationis partium inflammatarum in eis minimè utimur. In illis siquidem plurimum curatione reprimente, re pulsoriaque uti conuenit, praecipuè cùm nec malignum sit, nec multum quod influit: nec uniuersum corpus plethoricum. Sic nanque spongia sola ex posca imposita, incipientes inflammationes repressit. Verùm in parotidibus contrariam cura.