Latin
1215.1 to 1215.4
Galenus, Epitome Galeni operum 1215.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
His molliora adhuc sunt, cerati forma, tum ex butyro, tum ex oesypo conflata, ostreis, aut buccinis, aut purpuris ustis additis, adipeque porcino salis experte, singulis quadrantis pondere. Sic ipsum etiam licet conficere: Butyri vnc. i. cerae vnc. ij. S. ostreorum ustorum, redactorumque in pollinem, vnc. ij. Conficito &utitor: efficacissimum nanque est ad pa De affectibus narium rotidas Ex genere tumorum praeter naturam polypodes in naribus generantur, ut ozaenae ex genere ulce rum. Secundum genus autem excretionum praeter na turam, sanguinis effusiones contingunt in morbis acutis. Primum itaque de ozaenis sermonem faciam, quae ex humorum acrium, putrilaginosorumque influxu gignuntur: nam si ij duntaxat sint acres, aegrè curabilia ulcera inducunt, graueolen tia uerò non item. Caeterùm cura communis tum his ambobus, tum etiam polypo est, primùm ca 30 put siccare, corroborareque: cùm palàm sit ob redundantiam uitiosorum humorum, fieri ab eo ir ipsas nares defluxum. Capite roborato, naribus adhibenda curatio est, scopo in ozaenis proposito, ut affecta pars per mixtae facultatis pharmaca tum repellentia, tum discutientia, exiccet. Re pellunt itaque tum austera, tum acerba, quę commu nem astringentium appellationem sortiuntur. Discutiunt calidam &siccam uim obtinentia. Archigenis remedia ad ozaenas. Obline eos chalcitide, uel atramento sutorio, uel psorico, ex melle tritis. Vel iridem &sandara cham cum melle illinito. De polypo narium, Polypus tumor est qui praeter naturam in naribus generatur, polypodis carni assimilis. Quae affectio ex crassis &uiscidis humoribus gignitur: ob idque mista medicamentorum materia indiget, quae partim astringat, partim secet &tenuer partim etiam discutiat, condensetque Asclepiadis ad ozaenas remedium. Aluminis scissi drach. ij. myrrhae, sandarachae sing. drach. iiij. gallae drach. i. aeris usti tantundem. Tritis utere, naribus prius uino odorato elotis, &pharmaco per specilli extremum admoto. Lamponis ad ozaenas, aegilopas, polypos, &quaecunque uelis citra sectionem, ustionemue extirpare, remedium. Scobis aeris rubri vnc. i. salis ammoniaci sextantem: ammoniaci thymiamatis tantundem: aluminis rotundi quadrantem: aceti acer 60 rimi heminas sex.