# Epitome Galeni operum 1215.5-8

Galenus, Epitome Galeni operum, 1215.5 to 1215.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1215.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1215.5

Arida terito, & affuso aceto, omnia in uas aeris rubri conijcito, in eoque ad solem sub ardore Caniculae cum rubri aeris radio agita to, donec exarescat pharmacum: quod postea in mortarium translatum, diligenter terito, in fictilique recondito. Vsu uerò exigente, aquam sorbendam dato, quae ut ore contineatur, praecipito: dein phar macum per fistulam insufflato, uel etiam melle exceptum immittito. Caeterum post huiusmo di pharmacorum adhibitionem, etiam sternutato rijs utimur, quò uidelicet tectoria ulceri obducta excutiamus, quae tribus aut quatuor diebus ferè excidere consueuerunt. Vbi uerò exciderint, adipe anserino, ac butyro cum cerato curantur. Porrò ipse in ozaenis polypisque pręstantissimum pharmacum reperi succum ex malis punicis tum du cibus, tum austeris, acidisque, & maturis & integris, parique magnitudine & numero maceratis expressum. Caeterum si humectior esse polypus u deatur, plus ex austeris malis est contundendum At ex aridis pharmacis, diphryge citra mordaci tatem aliquando per multum tempus consumpti polypum noui. Probatur etiam praedictum ex man lorum succis collyrium, si ubi exaruerit, redigatur in pollinem, indeque exuffletur, aut etiam per specilli nucleum indatur. Omnia autem haec assiduè facere ope ortet, ut nunquam ab affecta parte ab sit pharmacum, cùm facile ab humiditate eluatur. Iam uerò rosae siccę contusae, inditaeque, in ijs qui molli carne sunt praediti, citra noxam curare aliquando solent polypos. Nam pleraque eorum qua polypodas exterunt, eos exacerbant, si quando ab scopo aberrarint. Caeterùm ulcera in narium meatibus semper per pastillos curaui, Androniu uidelicet, & Pasionis, & Polyide, & Bithynum, & per eum quem ipse composui. In diuite uere quopiam, qui odoratum pharmacum exigebat, hedychroi usum excogitaui, ipsumque Falerno ueteri dilui, & mirum quàm breui affectio ipsa est curata Heraclidae ad sanguinis è naribus eruptiones remedia Vbi grumos sanguinis eduxeris, lanam speci lo obuoluito, eamque in lycio aqua diluto imbuito, & sanguine manantem locum illinito. Aut lin mentum ex ellychnio contortum, madidatumque aqua, & chalcitidis polline inspersum inserito. Aut mentham tritam indito.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
