Latin
1216.1 to 1216.4
Galenus, Epitome Galeni operum 1216.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Emplastica medicamenta qua &sint, &dicantur pore. At uacuamus quidem corpus uenae sectio ne, purgationeque: caput autem per apophlegma tismos uindicamus à pituita. Potest tamen pom pholyx lota, quemadmodum etiam spodium, atque amylum, simul &moderatè resiccare humo res: simulque ne per tuniculas euacuetur ea qua in magnis oculorum uenis superflua humidita continetur, prohibere. Quare si quis prius quam capu ab humoribus ad oculos defluentibus purget utatur obturantibus pharmacis, uehementes dolores ob tunicas distentas inducet, &ob multitu dinem influentium humorum, aliquando ipsarum rupturam aut erosionem pariet. Eiusdem generis cum praedictis pharmacis subtenuis ouorum liquor existit, abundè ualens humiditates oculorum abluere, &exasperata lenire: obturandi autem tenues meatus non parem illis facultatem sortitur, sicuti nec similem uim resiccandi. At foenigraeci succus quod ad uiscositatem attinet, similis est ouorum albugini: discussoriam tamen possidet facultatem, &20 moderatè calfactoriam: ob idque multos dolores mitigare consueuit. Maximè praedictis contrarij se cundum genus existunt liquores acres, ut Cyrenaicus, Medicus, ac tum sagapenum, tum cuphorbium, omnesque breuiter, qui citra exasperatione calfaciunt uehementer. Forti autem facultate sun praedita extergentia medicamenta, cuiusmodi est aeris squama, chalcitis usta, aes ustum, flos aeris, misy, sori, atque stibium. His adhuc aliud genus adia cet, erodentium uidelicet, siue putrefacientium: 30 quale est auripigmentum, &sandaracha, &Asia petrae flos: cuius facultatis misy etiam paululum particeps est. Est &aliud genus pharmacorum, quod in oculares compositiones inijcitur, eorun uidelicet quae natura astringunt. Quae igitur me diocriter hanc uim habent, influxus repellunt quae uerò uehementer, ampliorem dolorem infligunt, tunicas exasperando, quam iuuent influxionum impetum repellendo. Porrò quae mediocriter astrin gunt, lippitudinibus commodissima existunt: con 46 ferunt autem &reliquis ferè omnibus affectionibus ulcerum, pustularum atque fluxionum. Sunt uerò huiusmodi, folia rosarum, &flores, &suc cus: ericae fructus, spica nardi, malabathri folium, crocus, lycium, &hypocistis. Vehementiorem hi astringendi uim acacia &omphacium habent quae &ipsa in succorum genere numerantur. Ba laustium etiam, &cytini, &gallae omphacirides ex genere eorum sunt quae multùm astringunt.