# Epitome Galeni operum 1218

Galenus, Epitome Galeni operum, PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1218

tur: uuea uerò impensius procidet, hominemque uehemens dolor corripiet, augebiturque ipsius flu xionis malignitas. In huiusmodi itaque affectionum miscella, solent medici, prae inopia consilij palpebras ipsas reuertere, atque absque medicamer tis purgare, idque tum specilli concauo, tum molli spongia. Quidam ex praeceptoribus meis, ex pumice laeuigato, cum tragacantha aut gummi, collyrium faciebat, eoque ab extentis atque reuersis palpebris, aspritudines deradebat. Vbi uerò tem poris progressu per praedicta collyria fluxio fu rit sedata, audemus tunc iam ea quae palpebras extergunt, paulatim adhibere medicamenta: quemadmodum ubi fluxus omnino fuerit iam resicca tus, & palpebrae moderatè habuerint, caua ulcera sunt collyrio ex thure complenda De lippitudine, siue ophthalmia. Ophthalmia est inflammatio periostij mem branę, quam etiam agnatam uocant, quòd alijs quae oculum ipsum constituunt, tunicis forinse cus agnascatur, ligamentum existens toti ocu lo, ad circumsita ossa. Ob id enim omnia quę cir cum oculos sita sunt, usque ad malas quandoque simul per uehementem lippitudinem intumescunt Igitur pharmaca omnia huiuscemodi affectionem curantia, ex genere eorum sunt quae medentur inflammationibus: assumunt tamen necessariò nonnihil, pro ipsius partis natura, quae excel lentem mollitiem, atque eximiam quandam su pra omnem totius corporis cutem, ad patiendum 30 facilitatem est nacta, ob sensus subtilitatem, ac raritatem substantiae. Adhibenda itaque sunt pharmaca repellentia, minimè tamen exasperantia, hoc est, non uehementem astrictionem sortita: sed quae tum propria sua substantia moderatiora sint, tum lenitiui liquoris admistione adhuc magis talia reddantur. Voco autem lenitiuos liquores, oui candidum, & foenigraeci decoctum, magisque adhuc ipsum lac. Vt plurimum uerò albumen oui cum accommodatis pharmacis lippi- 40 tudines curare sufficit, per collyria uidelicet uocata monohemera, hoc est, diaria. Saepe siquiquidem magnas inflammationes, haec adeò mi tigauerunt, ut in uesperam quidem homo balneo uteretur: in sequenti uerò die, nardino collyrio ad instaurationem & corroborationem in ungeretur. Admiscere autem ei circa primam in unctionem minimum quiddam acrium & sistentium medicamentorum oportet: ut circa secundam paulò amplius quiddam priore. Sufficiunt nanque 50 hae duę pharmaci adhibitiones, & deambulatium cula aliqua non multa ante balneum. Foueri tamen oculi per spongiam debent ex meliloti & foenigręci decocto, semel quidem aut bis in die, si me diocris sit dolor: saepius autem, si uehementior. De ulceribus oculorum Oculorum ulcera eandem secundum genus curationem requirunt, quam reliqua omnia: ob ipsius tamen partis naturam, quam lenissima eis adhiben da sunt, quale est, quod ex lota pompholyge con60 stat. Admiscentur ipsis etiam succi quidam non solùm mordacitatis expertes, sed qui etiam uehementissimos mitigare dolores possint, ueluti mandragorae succus. Quidam etiam polygoni succum miscuerunt, ut alij ipsorum ouorum candidum. Quae omnia, dum tempus utendi instat, miscenda sunt, propterea quòd facilè acescunt: quo tempore etiam rosarum additur succus.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
