# Epitome Galeni operum 1219

Galenus, Epitome Galeni operum, PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1219

Eorum autem omnium esse debet scopus, ut ulcus mundum seruetur: utpote partium natura ipsum replente, atque ad cicatricem ducente. S itaque inflammatio adhuc oculum urgeat, aut quispiam etiam dolor, collyria ex thure, & metallicis lotis, & succis mordacitatis expertibus, adhiben da sunt. Vbi uerò sordida reddita ob eorum usum ulcera fuerint, ex repurgantibus quippiam miscendum est: quale existit Paccianum croceum, Paccianum col lyrium. ex uino: quod etiam aspritudines exterit, ptery giaque attenuat. At uerò ulcera quae per erosionem tunicae corneae fiunt, ita ut aliquid ex ipsa rhagoide procidat, repellentibus & astringentibus pharmacis opus habent. Discussoria autem postulant tum pustulae, tum pus intra rhagoidem contentum. Recentia igitur & adhuc inflamma ta, pharmacis ex myrrha, thure, & croco sedantur: uetustiora autem, nonnihil ex discussorijs de siderant, quemadmodum etiam induratae tunicarum inflammationes. De ocularium pharmacorum uiribus. Igitur omnimodae acrimoniae sunt expertes Ocularium medihi tres liquores, foenigraeci decoctum, lac, & can caminum vires didum oui: ex quorum genere existimare oportet tum gummi, tum tragacantham. Quippe nisi praedicta illa tria, tum copia, tum usu, prompta & expedita essent, possemus utique parum gumGummi Tragacantha. mi, aut tragacanthae in multa aqua maceratum in eundem usum ueluti illa assumere: & per ipsa etiam in medica conte collyria terere: & per sola infusa, serosos in affectis oculis generatos huOcularium memores eluere. Ocularium itaque pharmacorum unum dicamentorum g genus in illis tribus liquoribus, atque etiam in tra nera varia gacantha, gummi, metallicisque elotis consistat Alterum uerò genus eorum sit, quae modicam mordacitatem sortiuntur, propterea quòd quaedam eis sunt admista, quae parum astringunt de terguntque: qualia sunt, rosae, & thus: illae quidem, pauculam astrictionem: thus uerò modicam ex tergendi uim possidentes. Habet tamen ob mo Thus dolorem deratum calorem thus etiam & concoctorium lenit, concoquitque quid, ac doloris mitigatorium. Ex eodem genere cum ipso, quantum ad concoctionem & discusCrocus modera sionem attinet, censendus est crocus & myrrha: te astringit. quae inter se in eo differunt, quòd crocus quiMyrrha citra dem moderatè astringat: myrrha uerò citra aastrictionem di strictionem non instrenuè discutiat, & resiccet hu scutit, resiccatque. miditates. Suntque haec uiribus praestantiora thu re, & ob id etiam maiorem discutiendi uim habent: cùm autem careant ui detergendi, ad ulcerum curationem thure inferiora existunt. Huius generis medicamentorum, concoctorij inquam & Lycium. discussorij, lycium quoque est, & castorium. Sarco Castorium colla etiam concoctorium & discussorium medica Sarcocolla. mentum existit: ac magis quàm ipsa, chalbanum. Chalbanum. Meliloti uerò decoctum ad concoctoriam facul Meliloti decotatem assumpsit etiam quid astrictorium, eiusdem ctum. ferè generis cum croco existens. Inijcitur etiam in oculares compositiones lapis haematites uoLapis haematites. catus, humores resiccandi uim habens, ueluti & cadmia. Mitius tamen pharmacum lapis ipCadmia. se quàm cadmia existit, utpote ex humida substantia, Schistus lapis. Stibium des vstum Aeris squama losque. Chalcitis vsta. Lota euadere imbecilliora Misy. Aerugo. Gallae. Chalcanthum. Stomomatis squama. Thuris cortex et manna Omphacium Hypocistis. Glaucium. Acacia Ceruicornu estum.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
