# Epitome Galeni operum 1220.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 1220.1 to 1220.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1220.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1220.1

Alones facultates. Scabris palpe bris quae opem ferant medicamen ta. Induratis tunicis oculorum quae conferant. Suffusorum re media. Oculos roborant pharmacum. stantia, non terrestri, ueluti cadmia, generationem indeptus. Huic similis est lapis Schistus dictus, sed fortiorem obtinet facultatem. Quod uerò stibium uocatur, illotum quidem, fortem astringendi facultatem ostentat: lorum autem, exoluitur, ut propè ad uim mordacitatis expertium accedat. At aes ustum uehementem extergendi possi det facultatem, itemque squama eius, & flos. Nec minus efficax, sed minus mordacitatis expers, chalcitis usta est. Quòd si lauentur talia pharma 10 ca, extersoria quidem adhuc manent: tantò tamen imbecilliora, quantum amiserunt mordaci atis. Huius generis sunt etiam misy, & aerugo ortissima pharmaca, ijs quae sycosi & callis con ueniunt, admista. Sunt qui etiam gallas admisceant, uehementer astringens pharmacum: sunt qui etiam chalcanthum, quod unà cum acredine uehementissimè astringit. Moderatius tamen redditur ustum, & lotum. Ad hanc syluam perti net & stomomatis squama. At thuris cortex, astringit quidem & ipse admodum, praedictis tamen est longè inferior. Porrò manna thuris à thu re ipso differt, quòd exiguum quid astrictionis sortiatur, ratione corticis thuris, cuius nonnihil contraxit. Quaecunque igitur ex astringentibus multam terream compagem habent, aspritudines, & sycoses, & callos consumunt. Caeterùm quae ex succorum genere sunt, ueluti omphacium, & hypocistis, eluunt facilè in sublitionibus, diffluentia simul cum lachrymis. Ex hoc genere est glaucium & acacia. Citra mordacitatem uerò ex terget ceruicornu ustum, ueluti etiam caprinum: non tamen dolorem sedant, nec concoctoria facultare sunt praedita, ut thus, frigidi nimirum & sicci temperamenti existentia. Mixtae facultatis est aloe, quemadmodum rosa. Habet enim quod extergere est natum, aliquid in se amarum: sicut & astrictorium quippiam, ut & committat, & ad cicatricem perducat Quae ad scabras affectiones conueniant. Ex ijs quae ad scabras palpebrarum affectiones conueniunt, sunt sales ammoniaci, & lapis Asius, tum ipse, tum eius flos: & quod psoricum appellatur, non simplex, neque sponte natum, sed prae parationis modum indeptum. Admiscetur ijs & misy ustum, & sandaracha, & arsenicum. Ex medicamentis uerò aromaticis, casia, malabathri folium, & amomum, cinnamomumque Quae induratis auxilientur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
