# Epitome Galeni operum 1220.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 1220.5 to 1220.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1220.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1220.5

Compositiones quae ad induratas oculorum 50 tunicas congruunt, ex succis constant, & ammo niaco thymiamate. Miscentur autem eis myrrha, thus, chalbanum, & consimilia, Quae suffusis medeantur. Ad suffusos habetur compositum medicamen, ex succo foeniculi, hyaenae felle, ac melle Attico constans: cui nonnulli caprilium fel addiderunt, Nunc autem in precio habetur pharmacum ex fel le scarorum compositum: sicuti & quod ex myrrha stacte conficitur: quorum omnium promissa ma 60 gna, effectus autem interdum nullus. Pharmacum aridum ad tuendam oculorum ualetudinem à me compositum. Lapidis phrygij ter usti, totiesque extincti: sed prima quidem extinctione, butyro: secunda, uino odorato: tertia Attico melle, ad ipsum extinguendum, iniecto lib.i. aeris usti, piperis albi, folij malabathri, sing. vnc. i. stibij drach. xij. Postquàm uerò omnia fuerint laeuigata, & reponere medicamentum uelis, adijce opobalsami Syriaci vnc. i. S. Porrò usus ipsius ad solas palpebras competit cum specillo inducti, citra tunicarum psius oculi contactum, Aridum ad circunrosos oculorum angulos ab Asclepiade scriptum Spodij Cyprij drach. iiij. omphacij aridi drachmas ij.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
